Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1258, juliol 8. Cabanes
Jaume I disposa que tots aquells particulars als qui han estat concedides heretats al terme d'Onda, tenen obligació de contribuir en les càrregues comunes de la vila, inclús en el cas d'haver obtingut cartes reials en sentit contrari
Arxiu Municipal d'Onda. Pergamí nº 2. Còpia autoritzada de 1329
Garcia Edo, Vicent. Onda en el siglo XIII, 1988, pp. 119-120.

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani; attendentes quod vobis fidelibus nostris probis hominibus et toti universitati de Onda, multum vidantur honeroso, quod illi qui habent possessiones et hereditates in termino de Onda, velint uti prerogativa libertatis et evitare honera, de quibus parte debent subportare a servicio comune, se et hereditates suas subtraunt, quod facere non debent; unde cum nos dedimus hereditates et possessiones populatoribus quimodo sunt in Onda et quibusdam aliis qui non existunt presentes, et quod omnes tangint ab omnibus est comprobandum, et que sentiunt comodum debent sustinere dispendium; volumus et mandamus quod omnes illis qui cartas a nobis impetraverint franchitatis vel alicuius libertatis, ut non ponerent in cenis, questiis, vel quibuslibet aliis exaccionibus regalibus, comunibus cum aliis qui habent honeres et possessiones, compellantur ad ponendum questia in cenis et in aliis serviciis comunibus, non obstantis literis vel cartis contra auctoritate huius nostre concessionis impetratis.
Mandantes firmiter baiulis, justiciis, et universis aliis officialibus ac subditis nostris, quod hanc concessionem nostram firmam habeant et observent et non contraveniant nec aliquem venire permittant aliquo modo vel aliqua racione.
Datum apud Cabanes VIIIº idus julii anno Domini Mº CCº Lº octavo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valenie, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani.
Testes sunt: Eximinus de Focibus, Bertrandus d'Aonnes, Guillermus de Montecatheno, Eximinus Petri de Arenoso, M. d'Auro.
Sig+num Jacobi de Monte Judayco, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000086

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I