Sit notum cunctis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; attendentes quos injustum sit et non consentaneum equitati, quod aliquis pignoretur vel detineatur pro alienis debitis et delictis; damus vobis fidelibus nostris universis hominibus de Alcaniz, presentibus et futuris, et cum hac presenti carta perpetuo valitura, indulgemus et concedimus et constituimus, quod nunquam aliquo tempore aliquis vivens possit vel audeat vos homines de Alcaniz, vel aliquem vestrum, vel res vestras aliquas agravare vel pignorare, aut marchare, vel in aliquo loco detinere pro debitis vel delictis Petri Garces de Aguilar, nunc domini vestri, aut aliorum dominorum qui in futurum tenuerint villam de Alcaniz, vel pro debitis vel delictis alterius cuiuslibet persone, nisi per vos ipsos debitores principales fueritis, aut pro aliis fideiussores manifesti. Volumus igitur et statuentes firmiter precipiendo mandamus omnibus baiulis et vicariis, merinis et çalmedinis, et aliis hominibus nostris, quod hanc indulgenciam et concessionem ratam et firmam habeant et observent, et ab omnibus ubique faciant inviolabiliter observari.
Quicumque autem contra hec veniret, iram et indignacionem nostram incurret, et pro solo ausu in quingentis morabatinis a nobis sine remedio punietur.
Datum apud Alcaniz IIIIº nonas junii era Mª CCª LXª tercia.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Lupus Eximini de Lusia, G. de Turlano [sic] Bernardus Guillermi, Dominicus Lupi de Pomar, Dominicus Lupi, justicia de Alcaniz, P. d'Alcalano, Hugo Carboneris, G. de Monterodundo.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini Regis et Guillermo Rabacie, notarii sui, hec scribi fecit, loco, die, et era prefixis.