Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessullani, donamus et concedimus vobis, fidelibus nostris civibus et populo et habitatoribus civitatis Dertuse et termini eius, quod non teneamini solvere vel donare pro troba vel redditione sarracenni fugitivi inventi infra rivum de Ulldecona, nisi unum morabatinum alfonsinum tantum.
Si vero ultra dictum inveniant usque ad civitatem Valencie, secundum quod currit fluvius de Godalaviar, non teneamini dare inventori et redditori sarraceni nisi duos morabatinos alfonsinos tantum.
Mandantes alterius quibuslibet nostris oficialibus et locum nostrum tenentibus et subditis universis, presentibus et futuris, quod hanc donationem et concessionem nostram firmam habeant et observent et faciant observare, et non contraveniant in aliquo si confidant de nostri gratia vel amore.
Datum Dertuse V kalendas ianuarii anno Domini millesimo CC XL tertio.
Huius rei testes sunt, dominus Atorella, Marcho Ferriç de Sesse, Lupo Guillermi, Guillermus de Montecateno, Raimundus de Sancto Minato.
Scripta mandato domini Regis, per manum Guillermi Idler, loco, die et anno prefixis.