Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes nostros successores damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam, vobis karissimo patruo nostro dompno Ferrando infanti Aragonum et vestris successoribus in perpetuum, domos in Valencia sitas iuxta ecclesiam Sancte Marie Majorem, que fuerunt de Aly Abdarra, sarraceno, et campos, vineas, et raallos et hereditatem totam integre quam habebat tam infra muros civitatis Valencie quam extra, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cuicumque volueritis faciendas.
Datum apud Valencie, undecimo kalendas novembris era Mª ducentesima LXXª sexta.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: P. Ferrandez de Açagra, A. de Luna, Nuno Sancii, R. de Liçana, G. de Montecateno.
Signum + Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro domino Berengario, barchinonense episcopo cancellario suo, hec scripsit loco die et era prefixis.