In Christi nomine.
Manifestum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, cum presenti publica inscriptura perpetuo valitura, per nos et omnes heredes ac successores nostros damus, concedimus et laudamus vobis, dilectis et fidelibus nostris universis et singulis populatoribus regni et civitatis Maioricarum habitantibus, predictam civitatem et totam insulam, ut ibi populetis et habitetis.
Et damus vobis casas et casales, ortos et ortales, et terminum civitatis, prata, pascua, aquas dulces, maria et litus maris, venationes, pasqueria, plana et montanas, erbas, ligna ad domos et naves, et ligna alia construenda, et ad omnes alios vestros usus. Et possitis piscari in mari libere, stagnis tantum retentis nobis.
Possessiones autem omnes, quas in civitate vel in regno habebitis vel possidebitis, habeatis franchas et liberas, sicut eas habebitis per cartas nostre donacionis; et possitis de eis facere, cum prole et sine prole, omnes vestras voluntates cuicumque volueritis, exceptis militibus et sanctis.
Damus iterum vobis, quod in civitate et regno Maioricarum, et per totam aliam terram dominationis nostre et regni Aragonum, tam hiis terris quas hodie habemus vel in antea poterimus adipisci, per terram et mare, sitis franchi et liberi cum omnibus rebus et mercaturis vestris, et ab omni lezda, pedatico, portatico, mensuratico et penso, et ribatico, et ab omni questia, tolta, forcia et demanda, prestito, hoste et cavalcata et earum redempcione, postquam insula fuerit adquisita.
Non donetis carnaticum de vestro bestiario ullo tempore, passaticum, herbaticum, neque quarentenum.
Naufragium aliquod non erit unquam in partibus insule supradicte.
Siquis traxerit cultellum vel ensem versus alium minando vel irascendo, donet nostre curie sexaginta solidos vel manum perdat.
Siquis captus fuerit in latrocinio aliquas res furando, teneat ille cuius res fuerit latronem illum tandiu donec suas res recuperet; et postea reddat illum curie ad justitiam faciendam.
Nullus de adulterio puniatur in rebus vel in persona, nisi mulier vel vir proponat querelam de violencia vel forcia sibi facta.
Omnia malefacta que fuerint inter habitatores civitatis, possint probi homines pacificare et diffinire, antequam sit clamor vel firmamentum ad curiam factum.
De injuriis el malefactis, de quibus curie fuerit factus clamor, firmabitis directum in posse nostre curie, et reus dabit quintum pro calonia, si sit convictus, set primo debet satisfacere conquerenti.
Pro quinto curie lectum archa non pignerabitur, neque vestes, neque arme persone sue.
Si querimonia facta fuerit de possessione vel re inmobili, non dabitis caloniam neque quintum.
Habitatores civitatis placitabunt de tercio in tercium diem; extraneus de die in diem, si conveniatur; set si conveniat utetur iure vicini.
In causis injuriarum, dampnis, vulneribus illatis, procedatur secundum Usaticum Barchinone.
Si debitor vel fideiussor aliquis sit effectus et terminus sit transactus, et inventus fuerit in civitate vel regno Maioricarum, non possit foris privilegium allegare, sedtibi teneatur respondere.
Pro aliquo crimine vel debito vel demanda, non faciatis nobiscum vel cum baiulo aut curia civitatis, bataillam per ferrum candidum per hominem, nec per aquam vel aliam ullam causam.
Curia, baiulus, sayo vel eorum locumtenens, non intrabunt domos vestras pro aliquo crimine vel causa suspectionis per se solos, set intrabunt cum duobus vel quatuor probis hominibus civitatis. Hoc idem servabitur in navibus et lignis, furnis et molendinis.
Sacramentum calumpnie facietis in causis vestris, set nil inde dabitis vel ponetis pro jure jurando faciendo.
Non dabitis curie, baiulo vel sayonibus, aliquid pro justicia vestra facienda vel exsequenda; set si sayo hierit extra civitatem, det ei conquerens sex denarios pro leuga.
Revenditor vini, farine, vel rerum comestibilium, si inventus fuerit cum falsa mensura, perdat totam penitus rem venalem, et habeat inde terciam partem curia et duas partes murus civitatis.
Flequeria si vendiderit panem de minus penso, vel ponatur in costello vel donet quinque solidos, de quibus habeat duas partes curia et terciam partem murus.
Nullus teneatur facere preconizare vinum, oleum, aut res venales, nec teneatur habere pensum domini; tamen ex quo posite fuerint res venales, non quis plus vendere possit precio posito, set totam vendat rem venalem, nec faciat in ea mesclam ullam.
Vicarius, baiulus vel sayo, non possit cognoscere de falcitate pensi vel mensurarum, nisi in loco publico et coram probis hominibus civitatis.
Non dabitur calonia nisi placitum firmatum fuerit ab utraque parte.
Omnes questiones que infra habitatores fuerint civitatis, agitentur in locis publicis ubi vicarius fuerit cum probis hominibus civitatis, et non venietis ad domum curie vel baiuli pro placito determinando.
Debitor vel fideiussor possit dare pignus suo creditori ad decem dies, cum manulevatore ydoneo, et tenebit pignus per decem dies post quos vendet pignus, set currere illud faciet per tres dies; et si plus de suo debito inde habuerit, restituet debitori; si minus, debitor vel fideiussor restituet creditori.
Nullus fideiussor teneatur respondere, dum principalis persona fuerit, presens et ydoneam ad satisfaciendum.
Siquis dixerit alicui "cuguç" vel "renegat", et statim ibi aliquod dampnum acceperit, non teneatur respondere alicui domino vel eius locumtenenti.
Si quis pro aliquo crimine a curia vel baiulo captus fuerit, non absolvatur nisi dederit firmansiam de directo.
Si miles noluerit facere justicie complementum, nec a curia possit distringi, liceat adversario suo pignora capere, propria auctoritate sua, preter equm quem ipse equitat; et si forte alia pignera non habeat, liceat adversario militis equm capere, nisi super eum equitet vel propria manu eum teneat.
Judicia omnia causarum et criminum judicabit curia cum probis hominibus civitatis.
Si quis de aliquo crimine fuerit condempnatus, unde penam sustineat corporalem, non amittat bona sua nec partem bonorum suorum, set possit de eis testari et dimittere heredibus et cui velit.
Quilibet possit facere se preconem, et possitis res vestras cuilibet facere preconizare.
Liceat cuilibet layco, tamen ydoneo, set nemini ordinato, tabellionatus officium exercere, prestito sacramento in posse curie et proborum hominum quod sit in suo officio pro utraque parte legalis pariter et fidelis.
De omni clamo, sive neget sive dubitet reus, sive confiteatur, prima a curia consilio proborum hominum sententia feratur, que talis est, per totam istam diem pausate, cum vestro adversario, vel firmate directum, vel sero ascendatis in Almudaynam; si non ad Almudaynam ascenderit, habeatur pro firmamento directi, et exhibebit inde directum.
Nos vel aliquis successor vel heres noster, curia, baiulus vel aliquis tenens nostrum locum, non faciat ullam fortiam vel districtum in personis vel rebus vestris, dum parati fueritis dare firmansiam de directo, nisi sit enorme crimen.
Volumus quod curia et baiulus civitatis, quod jurent hec omnia, sicut superius scripta sunt vobis teneant et observent.
Promittimus etiam vobis quod non dabimus nec excambiabimus vos alicui persone, militibus neque sanctis, in toto vel in parte, set semper tenebimus vos ad coronam regni Aragonum, et amabimus et defensabimus vos in cunctis locis, sicut nostros fideles probos homines et legales.
Data apud Maioricarum, kalendas martii anno Domini Mº CCº XXXº.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: dompnus Nuno Sancii, dompnus Petrus Cornelii alferiç domini regis, Berengarius episcopus Barchinone, Poncius Hugonis comes Impuriarum, Examinus de Urrea, Guillermus episcopus gerundensis, Ferrarius de Sancto Martino tenens locum, dompnus Ladron, Ferrarius prepositus Terrachone, Guillermus de Montechateno vicecomitis biarnensis, Ferrandus Petri de Pina, Poncius archidiaconus Barchinone, Guillermus de Montechateno filius Raymundi de Montecateno, Petrus de Alcalano, Petrus de Scintillis sacriste Barchinone, Raymundus Berengarii de Ager, Assalitus de Gudal, Guillermus de Montegrino sacrista gerundensis, Bernardus de Sancta Eugenia, Petrus de Pomar, frater B. de Campanis tenens locum magistri Templi, Gilabertus de Crudillis, Rodericus Examinis de Luçia, frater Fulchus de Fulalquerio magister Hospitalis, Jacobus de Cervaria, Petrus Massa.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillermo Rabacie et Guillermo de Sala, notariis suis, hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.