Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1226, juliol 14. Daroca
Jaume I dóna a Blasco de Alagón tots els castells i viles que puga conquerir en terra de musulmans
Arxiu Municipal de València. Pergamí original.
Huici-Cabanes. Documentos de Jaime I de Aragón. I, 1976, p. 85. Revisada la transripción en març de 2006 a partir del manuscrit de referència

Manifestum sit omnibus, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, attendentes multa gratia et idonea servitia que vos, dilectus et fidelis vassallus noster Belaschus de Alagone, nobis longo tempore fecistis et cotidie facitis, toto posse fideliter et devote; igitur volumus vobis ex aliquo grata dono aliquantulum bono corde et gratuita voluntate honorare, cum presenti carta perpetua valitura donamus et concedimus ad vestram propriam hereditatem, francham, liberam et inmunem, quodcumque castrum sive villa vos capere sive rapere, gratis vel vi vel quolibet alio modo poteritis in terram sarracenorum, cum omnibus suis terminis et pertinentiis sive pertinentibus per omnia loca, sub tali vero conditione quod de illo castro sive villa quodcumque vel quacumque sit, nobis vel successoribus nostris neque terre nostre malum aliquod sive damnum ullo unquam in tempore non eveniat aut procedat.
Et sic illud castrum sive villa quodcumque vel aliscumque sit, postquam a vobis fuerit captum vel capta, vos illud vel illam habeatis, teneatis, possideatis et imperpetuum expletetis, vos et tota posteritas vestra, unum post alterum, franche, libere et quiete, sicut melius dici vel intelligi sive scribi potest, vestro sano intellectui et vestrorum successorum, sine aliquo nostro nostrorumque contradictu, videlicet cum omnibus hominibus et feminis qui ibi erunt ullo unquam tempore populaturi aut habitaturi, et cum omnibus que ad dictum castrum sive villam videbitur pertinere.
Salva nobis tamen nostra fidelitate in omnibus et nostrorum in perpetuum successorum.
Data Daroce, pridie jdus iulii Era M. CCª. LXª. quarta.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
[1ª. col.] Huius rei testes sunt: Atto de Focibus majordomus Aragonum, Petrus Garsie de Aquilari. [2ª. col.] Matalanus de Frescano, Petrus Sesse, Assalitus de Gudal, Lupus Exemeni de Luesia. [3ª. col.] Guillelmus de Cervaria, Guillelmus de Angularia, Raimundus Berengarii de Ager.
Sig+num Petri de Sancto Melione, qui mandato domini Regis, et sub iussione Petri Sancci, eius notarii, hoc scripsit loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000102

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I