Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1235, maig 11. Montalbà
Jaume I i Blasco de Alagón pacten les condicions amb què el segon administrarà el castell de Morella durant la seua vida
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Pergamins de Jaume I, nº 643. Original
Huici-Cabanes, I, pp. 363-364, doc. 219. Revisada la transcripció a partir del manuscrit de referència

Manifestum sit omnibus, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes et considerantes multa et gratia servicia que nos fideles noster Blaschus de Alagone nobis fecistis et facietis, venimus vobiscum ad bonam pacem et concordiam et amicabilem composicionem, super contecionem quod erat inter et nos et vos, super castrum et villam de Morella.
Igitur, cum hac presenti carta, damus et concedimus vobis, dompno Blascho de alagone, villam de Morella cum omnibus terminis et pertinenciis et exitibus et redditibus suis, et cum hominibus et feminis ibi habitantibus qui nunc sunt vel in antea fuerint habitatores, et cum omnibus melioramentis que ibi facietis et facere poteritis, et cum omnibus iuribus et pleno dominio quod nos ibi habemus vel habere debemus ullo modo, sub tali condicione quod dictam villam cum omnibus supradictis habeatis, teneatis, possideatis et expletetis, sine retentu nostro aliquo, omnibus diebus vite vestre.
Retinendo nobis capud castri de Morella, quod vocatur Çeloquia.
Quam Çeloquiam teneat per nos et per vos in fidelitate dompnum Ferrandum Diaç, et si forte dictum F. Diaç contingeret mori, vel vellet illam dimitere, teneat dictam Çeloquiam Ximinus Petri de Tirasona, et si forte de ipso evenerit vel nollet illam tenere, teneat illam ille miles quem nos et vos eligemus, ad voluntatem utriusque sub eadem fidelitate.
Et nos Jacobus, rex Aragonum, promittimus et convenimus vobis B. de Alagone, in fide et legalitate nostra, per nos et omnes successores nostros, quod in dicta villa de Morella nec in suis terminis, nec in hominibus nec in exitibus vel redditibus, non tangamus nec capiamus vel forciemus ullo modo omnibus diebus vite vestre, nec aliquis pro nobis, immo faciemus eam vobis tenere et possidere et habere et explectare in omni vita vestra.
Et erimus vobis adjutores et valitores contra omnes homines, solvendo nobis quod post dies vestros revertatur ad nos vel ad successores nostros villa et castrum de Morella, cum omnibus supradictis et melioramentis que ibi feceritis.
Excepta hereditate vestra, scilicet VII jovatas terre in illo loco ubi vos illas ad opus vestri retinuistis, et exceptis hereditatibus vestrorum militum et vestrorum hominum de creacione vestra, sicut illas eis assignastis et dedistis, et similiter de ordinibus quos hereditastis pro nobis.
Et ad majorem vestram securitatem, nos Jacobus, rex Aragonum, juramus super librum et crucem Domini, tactis sacrosanctis Evangeliis, hec omnia supradicta attendere et complere fideliter bona fide, et recepimus vos B. de Alagone in Dei fide et legalitate nostra.
Et si forte hec omnia non attenderemus et contra in aliquo veniremus, et infra XXX dies faciendo nobis illud scire, non faceremus vobis plenaria satisffaccionem, volumus et mandamus quod Ferrandus Diaç vel ille fidelis qui tenuerit castrum videlicet Çeloquiam de Morella, reddat vobis Çeloquiam, et non teneatur nobis vel successoribus nostris de ominio et sacramento, nec de carta inter nos et vos et illum inde facta.
Et insuper nos, Jacobus, rex Aragonum, recipimus dictum Ferrandum Diaç, fidelem nostrum, et omnes fideles qui post ipsum venient, et omnes homines qui pro eis stabunt in Çeloquia de Morella, in dicti fide et legalitate nostra.
Similiter nos, Blaschus de Alagone et Artaldus filius noster, promittimus et convenimus vobis, domino Jacobo regi Aragone et successoribus vestris, quod post dies vite mee de me dompno B. de Alagone, tantummodo reddamus et tradamus et liberemus vobis et vestris qui pro vobis regnabunt in Aragone, castrum et villam de Morella, cum omnibus terminis et pertinenciis, et cum omnibus iuribus et dominio, et cum hominibus et feminis ibi habitantibus, et cum omnibus melioramentis ibi factis, sicut melius et integrius dici vel intelligi potest ad salvamentum et commodum vestrum vestrorumque, ad faciendum inde vestram propriam voluntatem, sicut de vestra propria hereditate, sine omni nostro nostrorumque retentu, retinendo vobis et vestris successoribus omni tempore dictam propriam hereditatem nostram, et salvando hereditates illas que sunt de militibus et hominibus creacionis nostre, et de ordinibus sicut superius continetur.
Et ad maiorem vestri vestrorumque securitatem, nos B. de Alagone, et filius noster Artaldus, facimus vobis ominium manuum et oris corporaliter, hec omnia attendere et complere, bona fide et sine fraude, et quod contra has convenientias ullo modo non veniemus nec venire faciamus, immo erimus vobis et vestris legales et fideles, et promittemus et convenimus quod dictum castrum quod dicitur Çeloquia de Morella non capiemus [furia] vel violencia, nec consenciemus vel consiliabimus ullo tempore, quod exeat de posse F. Diaç vel illius fidelis qui per vos et nos dictum castrum tenuerit.
Immo, promittimus et convenimus sub fide nostra et ominio quod vobis facimus, quod nos iuvabimus predictum fidelem, quicumque sit, dictum castrum scilicet Çeloquiam de Morella, tenere, possidere et defensare sicut dictum est, et si forte contingeret, quod nolit Deus, dictam Çeloquiam fore captam vel furatam vel tractam de posse dicti fidelis, aliqua occasiones, quod iuvemus vos cum omni posse nostro, quousque dictum castrum et Çeloquiam revertatur in posse dicti fidelis nostri vel alicuius alterius quem nos et vos eligamus ad voluntatem utriusque.
Et si nos B. de Alagone et Artaldus filius noster, in aliquibus istarum predictarum rerum devenimus, vel super hoc contra vos et prescriptas conveniencias veniremus, et infra XXXª dies faciendo nobis illud scire, non faceremus vobis vel vestris plenariam satisfaccionem, volumus, solvimus et mandamus, quod ille fidelis qui tenuerit Çeloquiam de Morella, reddat vobis et vestris Çeloquiam, ad facienduum inde vestram propriam vestrorumque voluntatem, sine aliquo retentu nostro vel nostrorum, et non teneatur nobis de dominio et sacramento, nec de carta inter vos et nos et illum inde facta.
Et insuper, nos B. de Alagone, et Artaldus filius noster, recipimus dictum Ferrandum Diaç, fidelem nostrum, et omnes fideles qui post ipsum venient et omnes homines qui pro eris stabunt in Çeloquia de Morella, in Dei fide et nostra legalitate.
Datum apud Montem Albanum, Vº ydus madii in Era Mª. CCª. LXXª. tercia.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragone et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
[1ª. col.] Testes huius rey sunt: Trencavele, vicecomes bederrensis. [2ª. col.] Rodericus Boso, comendator de Monte Albano, Rodericus Ximini de Lusia. [3ª. col.] F. Petri de Pina, Bernardus de Çentellis. [4ª. col.] P. Petri, justicia Aragone. P. Arçes de Roda. [5ª. col.] Sancius de Antillon, Ximinus Petri de Osa. [6ª. col.] Guillermus de Asin, R. de Calvera.
Sig+num Marquesiii, scriptoris, qui mandato domini Regis et dompni Blasqui de Alagone hanc cartam scripsi et per alphabetum divisi, loco, die et Era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000114

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I