In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui est actor pacis.
Nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie [sic], comes Barchinone et Urgelli ac dominus Montispesulani. Paci et tregue totius regni Aragonum intendentes in generali nostra curia apud civitatem Cesaraugustanam, cum consilio nostrorum richorum hominum, villarum, paces perpetuas facimus et statuimus in hunc modum, quas jurari facimus et observari ac teneri precepimus, sub forma inferius constituta.
Ponimus et constituimus in hac pace ecclesias cathedrales, et earum suffraganeas, ac omnia monasteria et loca religiosa, cum eorum ciminteriis, hominibus et possessionibus, et iuribus, ac rebus mobilibus et immobilibus, ac semoventibus, et specialiter loca et iura domorum Templi et Hospitalis Jerosolimitani.
Item, ponimus et constituimus in hac pace guidatica nostra, et pendones, et omnia regalia nostra, cives quoque, burgenses, et homines nostros cum omnibus rebus eorum, et possessionibus, et cum suis pignoribus et iuribus universis.
Item, caminos, stratas publicas, peregrinos, mercatores, et viatores euntes et redeuntes cum eorum pecuniis, et mercaturis et rebus suis aliis universis.
Item, viduas, pupillos et orphanos, et omnes personas miseras, judeosque et sarracenos cum omnibus bonis suis et possessionibus. Ita quod si aliqui de regno guerram inter se moverint aut fecerint, ad monitionem nostram per literas vel nuncios sibi factam de guerra illa, cessent penitus et desistant, et una pars ab altera teneatur adinvicem recipere justitie complementum. Si vero altera pars contumax fuerit et rebellis, sic quod ab alia nollet directum recipere, nos Rex tunc teneamur et possimus juvare illam partem, et defendere, que parata fuerit justitiam exhibere.
Item, quod nullus baronus, nobilis, vel quilibet miles sine diffidamento prius facto per decem dies, coram tribus militibus qui non sint parentes alteru triusque partis, audeat vel possit alium capere, nec interficere aliqua ratione, nec suum castrum vel villam per furtum vel fortiam capere, nec auferre vel retinere; quod qui fecerit sit proditor manifestus, et in posse nostro cum omnibus bonis suis sit incursus, et de pace et tregua ejectus. Et si forte super rixa vel aliquo pignore faciendo, inter eos homicidium contingerit fieri, non intelligatur esse prodiditio, nisi concorditer fieret.
Item, hoc idem statuimus de civibus et burgensibus, ac aliis hominibus, ut cum suis consimilibus adinvicem se diffident, et servent inter eos sicut de militibus est statutum.
Item, quod omnes predicti nobiles, milites, cives, burgenses, et populi universi juvent fideliter dominum Regem, et custodient caminos, villas, et homines universos terre nostre, ferias et mercata, et omnia supradicta, et omnes habeant et portent reverentiam domino Regi, sicut domino naturali, sicut boni et fideles vassalli, et teneant foros et consuetudines suas bonas fideliter, et observent. Et si quis contravenerit, perdat nostram gratiam et nostrum beneficium, et sit in nostra ira.
Item, si aliquis filiusdalgo, id est miles, interfecerit hominem in via vel camino vel in villa, aut in alio loco ropaverit, vulneraverit, vel percusserit, vel çeperit sine justa causa et manifesta, nisi fuerit suus inimicus, et ab eo diffidatus, sicut superius dictum est, sit ad mercedem domini Regis cum omnibus bonis suis. Et si alius homo sit, fiat de eo justitia corporalis. Sed manifestus raptor, vel latro, qui cum furto vel rapina invenitur, statim non expectato mandato, vel judicio, infurcetur.
Item, statuimus quod nullus pignoret in camino, vel extra, aliquem suum debitorem vel fidejussorem, vel alium quemlibet aliqua ratione vel causa, sed in villa coram testibus, et cum curia secundum forum Aragonum, et teneat pignus de manifesto, sine aliqua diminutione.
Item, quod nullus mercator extraneus pignoretur in villa, vel extra villam, nisi per se fuerit debitor vel fideiussor, vel nisi fatiga iuris inventa fuerit in villa et loco unde mercator fuerit ille, in quibus casibus etiam pignoretur, secundum quod prope diximus de pignore faciendo.
Item, statuimus, quod nullus scienter emat, aut inpignore recipiat rem furatam vel raptam, aut forciatam, sed çalmedina, jurati, aut paciarii, eam recuperent et reddant sine pretio domino cuius erat, et de latrone vel raptore fiat justitia qualis debet.
Item, statuimus quod omnes barones, nobiles et milites, et concilia civitatum et villarum, teneantur sequi paciarios qui fuerint constituti contra pacis violatores, et contra illos qui venerint contra ista, et faciant illi vel illis quodcunque damnum potuerint in personis et rebus suis, et nunquam sit eis facta emenda. Miles vero qui secutus non fuerit paciarios pro defendenda pace, viginti solidos peitet, et pedonus decem.
Mandamus denique, quod omnes milites, et omnes nostri regni Aragonum jurent pacem istam, et quod eam teneant et observent. Quod qui facere noluerit, sit extra pacem cum omnibus rebus suis, et non teneatur aliquis de damno quod faciat ei.
Datum apud Cesaraugustam, XV kalendas aprilis Era M. CC. LXXIII.
Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie [sic], comitis Barchinone et Urgelli ac domini Montispesulani.
Ego dominus Ferrandus infans Aragonum juro. Ego B. Guillermi juro. Ego A. Torrella juro. Ego P. Cornelii juro. Ego R. de Liçana juro. Ego Lupus Sancii de Aguilone juro. Ego Latron juro. Ego A. de Luna juro. Ego Blasco Maça juro. Ego P. de Sese juro. Ego Garsias D'Orta juro. Ego Gersias juro. Ego Ioannes Galvis juro. Ego I. de Tramaceto juro. Ego Gil Lopez juro. Ego Joannes Petri juro. Ego F. Aznar juro. Ego Roigoniz juro. Ego A. de Cellis juro. Ego P. Eximini juro. Ego N. de Sadava juro. Ego P. Pando juro. Ego G. Assallit juro. Ego G. Portolles juro. Ego P. Azenarii de Pila juro. Ego G. de Tena juro. Ego F. Diaz juro. Ego E. de Tovia juro. Ego S. de Vallibus juro. Ego P. de Via juro. Ego F. de Averni juro. Ego Alphonsus de Castelnovo juro. Ego R. de Siscar juro. Ego P. de Valimania juro. Ego A. de Puigroig juro. Ego I. P. justitia juro. Ego P. Arcez de Roda juro. Ego F. de Sadava juro. Ego P. de Atrosillo juro. Ego F. de Stada juro. Ego P. de Martez de Boleya juro. Ego B. de Stada juro. Ego G. P. de Exea juro. Ego Luppus Ferrer de Lurcenich juro. Ego E. Luppi Dembun juro. Ego G. de Alcala juro. Ego G. de Pisa juro. Ego P. de Biel juro. Ego E. Sancii juro. Ego B. de Gallisant juro. Ego Almaçanus juro. Ego G. de Novalas juro. Ego Lopez de Huytura juro.
Signum Guillermi Scribe, qui mandato [domini] Regis pro Petro Sancii notario [suo], hec scribi feci loco die et era prefixis.