Noverint universi, quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, etc.
Ad laudem et gloriam filii Virginis, cuius dono et gratia cohoperantibus dictum regnum Valencie, de manibus infidelium eripuimus, ut fideles semper in eodem regno et Deo et sanctis laudes et preconia debita solvant humiliter et devote; et etiam quod gentes ibidem existentes in Dei servitio cum universis bonis et singulis eorum per operam pacis ac securitatis, tranquilitatis nunc et semper gaudeant et letentur; paces perpetuas atque firmas in dicto regno Valencie instituimus; quas ab universis et singulis observari precipimus firmiter sub forma inferius constituta:
In primis, in dicta pace ponimus et constituimus ecclesiam cathedralem Valencie, et omnes alias ecclesias constitutas et constituendas in eodem regno; et omnia monasteria et loca religiosa cum universis et singulis pertinentiis eorundem et iuribus universis.
Item, in hac pace constituimus domos ordinum milicie Templi, Hospitalis Sancti Johannis Jherosolomitani, Calatrave et Ucclesii; et aliorum quorumlibet ordinum, cum castris, villis, alchareis, et quibuslibet aliis possessionibus et pertinentiis eorundem sive quibuslibet eorum universis et singulis iuribus.
Item, in hac pace constituimus ricos homines, nobiles, milites sive burgenses et alios universos et singulos homines eiusdem regni, cum eorum bonis et iuribus universis.
Item, in hac pace constituimus mercatores, viatores extraneos et privatos undecumque sint vel fuerint, euntes et redeuntes cum eorum mercimoniis et iuribus universis.
Item, in hac pace constituimus omnes caminos, vias, strata publica et privata, et omnes euntes, transeuntes et redeuntes n eis, cum bonis eorum et iuribus universis.
Item, statuimus quod nullus sit ausus alium occidere; quod qui occiderit moriat; salvo in hoc casu foro Valencie, videlicet si in deffensione sui corporis vel rerum suarum quis alium occiderit; probando legitime modum defensionis. Verumtamen si contingerit quod homicida fuerit nobilis vel miles, capiatur et detineatur firmiter captus quousque nobis significetur; et nos faciemus de eo et in eo quitquid facere debeamus; et nobis secundum qualitatem sui status visum fuerit expedire, et hoc facimus quia licet ob reverentiam militum executio justicie aliquantulum differatur; non auferetur propter hoc quin exequatur justicia qualis debeat suo loco et tempore sine mora.
Item, statuimus quod nullus sit ausus in caminum vel extra caminum occidere, capere, invadere, vulnerare, vel aliquis de bonis suis aufferre; etiam sub ocasione pignoris; quod si aliquis in hoc delinquerit de eo fiat secundum quod in primo capitulo de homicida est predictum, tamen si timerretur de fuga alicuius rei; de tali casu iniuriam passus vel damnum sive creditor possit illum capere et bona sua; ea intentione ut reddat illum reversus et bona justicie civitatis et castri vel ville propinquioris ubi hoc evenerit vel juntariis vel aliis officialibus nostris; et in tali casu dum probetur legitime quod timore fugue illius rei factum fuerit nullam penam sustineat huiusmodi pignorator vel etiam ocupator.
Item, statuimus quod nullus sit ausus in caminum emere aut recipere in pignus vel celare scienter uno modo vel alio, rem furatam raptam forciatam; quod qui fecerit rem illam amitat et restituatur statim sine aliquo pretio domino cuius fuerit; et ille talis emptor vel qui receperit rem illam impignore vel celaverit scienter, ut dictum est, tanquam malefactor sine remedio puniatur. Si vero ignoranter emerit vel pignus receperit vel celaverit amitat rem illam et reddat in continenti sine pretio aliquo domino cuius fuerit; et in hoc tamen casu pena malefitii non teneatur; tamen emptor vel detentor illius habeat recursum de re illa et interesse ad fideiussorem siquem accepit; vel ad illum qui vendidit rem illam vel cui traditit.
Et inter universa et singula que firmiter precipimus civitati fortius inhibemus quod nullus sit ausus emere vel recipere in pignus vel celare sarracenum vel sarracenam de pace nec aliquis de bonis eorum nec dare huiusmodi maleffitio aliquam operam vel effectum; quod qui fecerit ut dictum est et sarracenum sive sarracenam et bona eorum amittat; et nihilominus erit pena maleffitii obligatus. Illud idem mandamus de curritoribus et de aliis quibuslibet si in predictis inventi fuerint delinquisse. Et econverso mandamus quod sarraceni de pace qui in aliquo erraverint contra christianos vel contra res illorum.
Item, statuimus quod nullus sit ausus ullo modo vel alio in caminis, montibus, hermis, sive alio loco; capere, pignorare ganatos aliquos grossos vel minutos in aliquo loco regni Valencie; et specialiter non sit ausus pignorare ganatos Turoli et aldearum eiusdem; quos omnes et singulos grossos et minutos in ista pace constituimus; quod qui contra fecerit damno prius in duplum restituto pena malefitii teneatur; nisi essemus in casu superius expressu; quod timeretur de fuga; et quod illud posset legitime probari.
Item, statuimus quod si aliquis malefactor vel injuriator monitus fuerit vel citatus legitime, quod compareat coram locum nostrumen tenente vel justicia illius loci ubi comissum fuerit maleffitium; vel a suprajuntario nostro citatus fuerit; et ille malefactor per se vel per procuratorem sufficientem noluerit comparere et stare iuri; et sic per suam contumatiam junta illius loci vel alie iunte cum ipsa junta si necesse fuerit venerint super illum malefactorem et super bona ipsius; et huiusmodi malefactor visis iuntis venire super se ille si voluerit emendare vel proferebit firmancias de directo; primo et in continenti emendet sive restituat in duplum, ut dictum est, passis damna illa sive res illas vel extimationem ipsarum rerum in du`plum; et restituat et emendet superjuntariis et iunte omnes expensas et interesse; quas et quod fecerint propter illius malefactor continatiam a die videlicet qua exierint de domibus eorum et instando quousque reversi fuerint ad propia; postmodum vero recipiantur fideiussores et causa illa per iudicium terminetur; et in omni casu quando pene predicte in duplum evenerint medietas illius pene passis damna tradatur; reliqua vero medietas nostro erario aplicetur.
Item, mandamus et constituimus quod si aliquis viderit vel cognoverit malefactorem manifestum, cum maleficio vel sine maleficio, dum ipse malefactor sit manifestus statim significet illum baiulo vel justicie vel alcaydo vel suprajuntario vel officialibus quem vel quos primo inveneri poterit; et ille vel illi officiales nostri statim in continenti capiant malefactorem illum sicut superius dictum est; vel secundum quod de iure et foro fuerit procedendum. Si vero ille qui viderit vel cognoverit, ut dictum est, in hoc negligens fuerit aut remissus scienter; vel dicti officiales nostri alieni se habuerint; quilibet istorum in suo casu malefitio illo restituto in duplum pena malificii feriatur; sed si forte iste talis inventor sive cognitor malefactorum non poterit comode invenire aliquem de officialibus nostris; ipse habeat licentia capiendi huiusmodi malefactorem; et quod tradat illum officialibus nostris; si vero in tali loco evenerit quod neutrum istorum comode facere poterit donet appellitum; et audientes teneantur sequi appellitum prosequendo malefactorem quousque capiat illum si capere poterit; et si forte intraverit ille malefactor castrum vel villam nostram aliquam; vel castrum sive villam alterius cuiuslibet alcaydus sive justicia vel locumtenentes domini in illo castro vel villa teneantur reddere malefactorem et maleficium; et nisi fecerit extunc junta sive justicia possint se tornare ad castrum et villam et ad omnia bona eiusdem loci; et de damno quod in dicto castro vel villa de bonis factum fuerit super fatica eorum; nunquam sit facta ulla emenda.
Mandamus quod una junta teneatur sequi alteram si necesse fuerit vel monita fuerit.
Mandamus denique quod omnes et singuli habitantes in regno Valentie, tam christiani quam sarraceni, de pace quilibet secundum legem suam a XIIII annis ultra, jurent dictam pacem fideliter observare; et qui iurare noluerint sint extra pacem; et de damno quod eis factum fuerit nunquam compellatur aliquis eis in judicium vel extra respondere.
Miles vero, qui non fuerit secutus superjuntarios et juntam pro defendenda pace, prestet XX solidos; pedonus vero, decem solidos; de quibus habeat superjuntarius medietatem et nos aliam medietatem.
Et ut delinquentes forte sive malefactores quod absit contra pacem istam, ob defectum officialium nostrorum qualemcumque excusationem habere non possint, mandamus superjuntariis et aliis officialibus nostris quod querelantibus; quilibet in suo officio sive loco faciant exhiberi justicie complementum; alioquin pro certo habeant quod si inexhibenda justicia iuxta posse et scienciam, eorum fuerint necligentes in aliquo vel remissi; penam condignam a nobis sine remedio scienter sustinebunt et habebunt.
[Datum Gandie IIII kalendas martii anno a Nativitate Domini M. CC. LXXIIII].