Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani.
Dilectis et fidelibus suis militibus, merinis, repositariis, zavalmedinis, justiciis, judicibus, alcaldis, juratis, monetariis et magistris monete, judeis, sarrazenis atque subditis suis, ad quos littere iste pervenerint. Salutem et dileccionem.
Satis concedimus vos, non ignorare qualiter dominus papa Innocentus, inclite recordationis, subposuit nos et submisit nutriture et custodie magistri milicie Templi, quem etiam et quosdam magnates terre nostre nobis consiliarios asignavit.
Nunc autem, consilio et deliberacione predicti magistri et consiliorum predictorum, et ingenti providencia, deliberavimus ut unum fratrem in Aragonia et alium in Cathalonia constituamus, qui generaliter in omnibus factis nostris, tam super pignoribus redimendis, quam super universis negociis nostris, et redditibus et exitibus nostris colligendis et recipiendis, et omni dileccione et cautela provideant diligenter.
Constituimus vero in Aragone Eimericum de Stuga virum providum et discretum, et quem pater noster bone memorie multum in vita sua dilexit.
Unde nos rogamus atque vobis auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus, quatenus cum ad vos pervenerint, ipsum benigne et honoriffice recipiatis, et tam in pignoribus extrahendis, quam in compotis ab omnibus recipiendis, sibi benigne et humiliter pareatis, et cum ab ipso requisiti fueritis, consilium et auxilium totis viribus inpendatis.
Nos autem, sibi plenariam dedimus potestatem in recipiendis compotis ab omnibus recipiendis et universis.
Et quos invenit negligentes inutiles vel tepidos in factis nostris, consilio et auctoritate nostra, possit penitus inmutare et alios eorum loco penitus substituere et subrogare.
Albaranos quos ipse vobiscum fecerit, habebimos firmos et ratos.
Pretera eidem Eimerico dedimus plenam licentiam et potestatem, ut in omnibus exitibus et redditibus nostris, sicut a predecessoribus nostris constitutus fuit.
Decimam recipiat sine aliqua dificultate et contradiccione.
Scituri pro certo quod siquis in aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit, iram et indignacionem nostram prorsus incurret, et ab officio et aministracione sua, sine aliqua spe restitucionis penitus submoveatur.
Item, mandamus vobis firmiter et districte, ut quocienscumque a fratre Eimerico vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis requisiti, ab omnibus qui domui Templi fuerint in aliquo injuriati, vel de quibus ipsi vel querimoniam exposuerint, non expectato mandato nostro plenam eis justiciam faciatis, cum ipsi sint parati omnibus querelantibus facere in posse nostro justicie complementum.
Datum in obsidione de Albarrazino, anno Domini Mº CCº XXº, XIIIIº kalendas augusti, per manum P. Vitalis, Tirasone archidiaconus, et domini Regis notarii.
Ego B. Parisiensi, mandato domini archidiaconi hec scripsi cum litteris supraponitis in Vª linea, et hoc sig+num feci.