Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1228, març 13. Huesca
Jaume I dóna llicència al monestir de Montearagón per poder construir un forn de pa a la ciutat de Huesca
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 222B, f. 83r

In Christi nomine.
Sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; per nos et successores nostros, imperpetuum, volumus et ex mera liberalitate concedimus vobis dilectis nostris Johanni priori et toti conventui ecclesie Montis Aragone et successoribus vestris, quod possitis habere et construere furnum ad opus panis conquendi in illo vestro corrallo quem habetis in Osca, extra murum lapideum in barrio de Alquibla, qui scilicet fuit de dompno Perixol.
Ideoque volumus et concedimus quod ab hac die in antea in quo presens scribitur instrumentum, liceatque vobis quandocumque velitis dictum furnum hedifficare, construere et habere ad coquendum panes, et teneatis ipsum et possideatis et expletetis, ad vestrum comodum, sicut melius dici potest ad omnes vestras vestrorumque voluntates omni tempore faciendas libere penitus et sine aliqua servitute, et habeatis et percipiatis inde illud quod a furnis panum oscensis consuetum est accipere vel habere vestre penitus voluntati.
Et quicumque ad coquendum voluerit ibi adducere massam vel panes suos, possint facere sine aliquo metu pene nec teneantur nobis unquam vel alicui certo nomine inde aliquo respondere.
Datum apud Oscam IIIº idus marcii sub era Mª CCª LXVIª.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonis, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Ato de Focibus, majordomus Aragonum, Garcia Periz de Mintat, Pero Maza, Assalitus de Gual, Pelegrinus de Trossillo, Garcia de Orta, Peregrinus de Bolas, maiordomus curie, Pero Periz, justicie Aragonum.
Sig+num Guillermi scribe, qui mandato domini Regis pro Petro Sancii notario suo hanc cartam scripsit, loco, die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000148

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I