Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1228, octubre 28. Agramunt
Aurembiaix, comtessa d'Urgell, amb el consentiment de Jaume I, present al mateix acte, confirma al monestir de Poblet les donacions fetes pel seu pare, el comte Ermengol
Arxiu Històric Nacional. Sigil·lografia. Caixa 14, nº 11. Procedeix de la col·lecció de pergamins del monestir de Poblet.

Notum sit vobis quod nos Aurembiax, Dei gratia comitissa Urgelensis, ob redemcionem peccatorum meorum et patris et matris mee et omnium parentium meorum, per nos et omnes successores nostros, cum hoc presenti instrumento perpetuo valituro, confirmamus et concedimus domino Deo et beate Marie Populeti et tibi, Raimundi, abbati et omnibus fratribus eiusdem loci presentibus et futuris, omnia et singula que vobis in Ylerda dedit pater meus Ermengaudus, bone memorie, et decimas omnium fructuum, proventuum de Medargues, et decima de omni decima et decimas omnium rerum quas aliquando accipiebat in Acrimonte et in eius terminis, de decima monete ucusque fiat sicut continetur in instrumento inde vobis a patre meo confecto, et quatuor tritici kaficia qui [.....] vobis dedit in Linerola. Hec inquam predicta omnia et singula confirmamus, concedimus vobis predictis et monasterio nostro, sicut melius et plenius dici, scribi et intelligi potest et superius est iamdictum, et in testamento patris mei et in omnibus instrumentos super his vobis [.....] confectis, firmius, sanius et plenius continetur.
Preterea confirmamus et concedimus domino Deo et beate Marie Populeti et vobis Raimundi, abbati et fratribus eiusdem loci, presentibus et futuris, omnes inmunitates, libertates et franquitates quibus vos et monasterium vestrum et omnia loca vestra que in toto comitato habetis vel habituri estis, predictus pater meus Ermengaudus liberaliter et integris insignivit.
Hec igitur predicta omnia confirmamus et laudamus, sicut in vestris instrumentis et privilegiis continetur, et ut superius integrius est notatum.
Quicumque autem quod absit contra hanc confirmacionem et concessionem venire temtaverit, iram Dei et nostram incurret, et yllato dampno in cadrupum domui Populeti restituto mei et meis successoribus omnibus mille aureos nomine pene dabit.
Quod est actum V kalendas novembris anno Domini Mº CCº XXº octavo.
Sig+num Aurembiay comitisse Urgelis, qui hoc firmo et concedo firmarique rogo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani, qui hec laudamus et confirmamus, apositum per manum Guillermi Scribe, in Acrimonte, die et anno predictis.
Testes huius rei sunt: [1ª. col.] R. de Monte Catano, Jacobus de Cervaria, Poncius de Cervaria. [2ª. col.] G. Rabacia notarii domini Regis, Petrus Sancii notarii domini Regis, G. de Zasala notarii domini Regis. [3ª. col.] Frater Petrus de Minsosar monacus, frater G. d.Aguilar con[....]us Populeti.
Ego R. Vitalis, escriptor domina comitissa qui hoc signum + fecit.
Sig+num Bernardi de Villaplana, qui hoc scripsit mandato domine comitisse.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000149

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I