Manifestum sit cunctis presentibus atque futuris quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, dominus Montispesulani; attendentes esse debitam regie magestatis omnia loca religiosa ampliare, et ea multis modis augmentare, et malis foribus sive consuetudinibus deffendere penitus et custodire; igitur cum hac presenti carta perpetuo valitura, damus et concedimus atque laudamus vobis, dilecto nostro B. priori sancti Sepulcri et fratribus eiusdem presentibus atque futuris, quod de illa cena que nos accipere debemus in aldeis vestris que sunt site in termino Calataiubii et Daroce, teneamini nullatenus alicui de cetero respondere, nisi vero nos ad partes Calataiubi et Daroce contingerit personaliter advenire.
Et si forte aliqua carta contra hanc meam concessionem sive statutum de cetero a curia nostra emanaret, a vobis ne obediatur ullomodo.
Constituimus etiam et firmiter damus in mandatis senioribus, repositariis, merinis, justiciis, juratis, judicibus et alcaldis et universis aliis officialibus nostris statutis et statuendis, quod contra hoc meum preceptum a nobis liberaliter constitutum non veniant vel aliquem venire permitant, sed omnia predicta et singula observent et inviolabiliter ab omnibus faciant de cetero fideliter observari, si de nostri confidunt gratia vel amore.
Datum Barchinone X kalendas augusti anno Domini millesimo CCº XXº nono.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª. col.] B. episcopo Barchinone, Nunius Sancii. [2ª. col.] G. de Montecatano, vicecomes Bearnensis, H. de Mataplana, G. de Montecluso. [3ª. col.] B. de Forux, Dalmacius de Rocaberti, Sancius de Vallibus.
Sig+num Petri de Sancto Melione, scriptoris, qui hec mandato domini Regis scripsi pro G. de Sala, notario suo, loco, die et anno prefixis.