Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1230, octubre 23. Mallorca
Jaume I dóna al prepòsit de Tarragona la quarta part de l'aigua que arriba canalitzada a la ciutat de Mallorca
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 476B, f. 8r/v

In Christi nomine.
Quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; per nos et omnes heredes et successores nostros laudamus et concedimus vobis, dilecto nostro Ferrario preposito Terrachone et vestris imperpetuum, et quibus vos volueritis, quartam partem tocius aque que venit ad civitatem Maiorice, cuius usum vos et vestri habeatis, possideatis et adempretis, die ac nocte, huyeme et estate, cum aqueductu, undecumque vos melius et oportunius videritis ad villam vestram et portum que ibidem pro parte nostram vobis assignavimus.
Item, damus vobis et concedimus quod faciatis molendinum de eidem aqua in domo vestra seu in barbacana eiusdem, cum reguis et subreguis et aqueductibus, et omnibus aliis ad usum et consuetudine molendini pertinentibus.
Que omnia damus, laudamus et concedimus atque presencialiter tradimus vobis et vestris et cui volueritis libere atque franche, sine omni nostro nostrorumque retentu, ad dandum et alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates inde perpetue faciendas.
Confirmantes etiam vobis et laudantes per nos et nostros, donationes et assignaciones quas vobis fecimus atque assignamus in insulis maioricarum, sicut melius dici et intelligi potest seu ab aliquo excogitari, ad vestrum salvamentum et comodum et vestrorum, sine omni nostro nostrorumque retentu.
Mandantes vicariis et baiulis et nostrum locumtenentibus et aliis nostris subditis universis, presentibus et futuris, quod hanc donacionem, concessionem et confirmacionem nostram ratam et firmam habeant et observent, et ab omnibus districte observari faciant, si de nostri confidunt gratia vel amore, et in nullo sunt ausi contravenire ullo unquam tempore.
Datum apud Maioricas X kalendas novembris anno Domini Mº CCº tricesimo.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Ferrarius de Sancto Martino. Guillermus de Montecateno. [2ª col.] Exeminus de Urrea. Petrus Cornelii. Petrus Massa. [3ª col.] Pelegrinus de Castel Assol. Dompnus Ladro. Petrus de Alcalano.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro Guillermo de Sala, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis, cum suprapositis literis in quinta linea ubi dicitur "molendini".

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000153

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I