Sit omnibus manifestum quod ego, Çeyd Abuçeyd, rex Valentia, per me et per omnes filios ac successores meos, bona voluntate et bono libenti corde, propter multa et magna servitia que a vobis, domno Jacobo, regi Aragonum, suscepi et suscipio incessante, absolvo, remito, concedo, et dono vobis, predicto regi Aragonum et vestris successoribus in eternum, totam illam partem exitum quam retinueram in Valentia civitate et suis terminis, in aliis scilicet cartis que sunt inter vos et me, et que facta fuerunt transactis temporibus apud Calataiubii.
Ita quod omne ius et rationem, quam ratione illarum cartarum et conventiarum, vel alio ullo modo et in suis in terminis, absolvo vobis et vestris, et dono et concedo per secula cuncta per propriam hereditatem vestram, ad omnes vestras voluntates et vestrorum faciendas perpetuo, sine aliqua mea et meorum retentione, sicut melius dici potest ad vestrum comodum et vestrorum, salvis aliis convenientiis mihi et meis que sunt et continetur in illis primis iamdictis cartis.
Datum apud Turolium, tertio kalendas februarii era millesima ducentesima septuagesima.
Sig+num Guillermi, scriva, qui mandato domini Açeyd hanc cartam scripsit loco die et era prefixis.