Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1232, agost 10. Osca
Jaume I permuta el castell i la vila de "Ançano" per les heretats que tenia Pelegrí d'Atrosillo a la vila de Pina
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Pergamins de Jaume I, nº 466. Original partit per ABC pel marge superior

Notum sit cunctis quod ego Pelegrinus de Trosillo et ego dompna Sancia Lopiç eius uxor, per nos et per omnes successores nostros cambiamus et donamus, concedimus perpetuo et laudamus vobis, domno Iacobo, Dei gratia regi Aragonum et regni Maioricarum, comiti Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani et vestris omnibus successoribus in eternum, totam illam nostram hereditatem quam habemus in Pina, sicut fuit de nostra tia et de meo avolorio, totam integre cum casis et casalibus et cum furno et balneo et cum vineis et cum parrallo; et hereditatem que fuit de Garcia Morien, et hereditate que fuit de dompna Galiana, et hereditate que quondam fuit de Dominico Sancium et uxoris sue, et sic sunt inter totum centum kafiçate terre.
Que omnia supradicta et singula, cum omnibus suis pertinenciis et sicut nos ea inde habemus melius et habere debemus franchi et liberi, ad dandum, vendendum, impignorandum et alienandum, et ad omnes vestras voluntates excambiamus vobis domino Regi iamdicto et vestris successoribus, per castrum et villam scilicet de Ançano, quod recipimus et ex cambio omnium predictorum.
Nos itaque Jacobus, rex predictus, per nos et successores nostros, recipientes predictas hereditates pro cambio de Ançano, donamus, concedimus et liberamus perpetuo illud vobis Pelegrino de Trossillo et dompne Sancie uxori vestre et vestris successoribus per hereditatem castrum scilicet et villam predictam, cum hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis, et cum terminis et pertinenciis suis, cum peitis, precariis, pedidis, cenis, hostibus et cavalcatis et earum redemptionibus, et cum monetaticis et cum toto domino nostro integre quod ibi habemus et habere debemus aliqua causa vel racione, sine omni retencione quam ibi non facimus ullo modo. Quod castrum de Ançano et villam cum omnibus et singulis supradictis habeatis, teneatis, possideatis et expletetis franche et libere, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras voluntates perpetuo faciendas.
Datum apud Oscam IIII idus augusti era millesima CC LXXª.
Sig+num Pelegrini de Trossillo. Sig+num Sancie uxoris eius, qui hec concedimus et laudamus.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Rodericus de Liçana. Egidius de Trossillo. [2ª col.] Dompnus F. infans Aragonum. Garcia de Orta. Lupus Exeminiç de Lusia. P. Maça. [3ª col.] B. Guillermi. Pelegrinus de Bolas. Sancius de Vallibus.
Sig+num Guillermi, scribe, qui mandato domini Regis hanc cartam scripsit loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000155

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I