Hoc est translatum bene et fideliter factum Vº kalendas septembris anno Domini Mº CCº XLVIIº, a quodam instrumento sigillato cum bulla cereo, quod sic continetur:
Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, cum presenti carta perpetuo valitura, per nos et omnes heredes ac successores nostros, ad preces dilecti nostri fratris Guillermi de Cervaria, donamus, concedimus, et laudamus in hereditatem liberam et francam, et sine toto retinimento, quod ibi non facimus, vobis dilecto nostro fratri Vitali, abbati, et toti conventui sancte domus Populetensis, tam presentibus quam futuris, locum illum qui dicitur Benifaça, cum castro et villa, et cum hominibus ibi populatis et populaturis, cum pratis, etiam pascuis, herbis et lignis, et aquis, cum furnis et molendinis, et cum terminis et pertinentiis suis, ad habendum, tenendum, possidendum et semper expletandum, francum et liberum, ad dandum, etiam et vendendum, populandum, comutandum et alienandum, et ad omnes vestras voluntates perpetuo faciendas.
Sunt autem et assignamus vobis infra terminos dicti castri et ville, vallem de Malgraner, et castrum de Fredes, et Rossel, et Boxar, et castrum de Capris, et Bel.
Hec omnia donamus vobis et concedimus francam et liberam, ut est dictum, cum suis terminis et afrontacionibus universis, sicut pertinent ad illum locum de Benifaça vel pertinere debent de consuetudine vel de iure.
Mandantes firmiter et districte vicariis, baiulis, et nostrum locum tenentibus et subditis universis, tam presentibus quam futuris, quod hanc nostram donacionem et concessionem firmam habeant et observent, et faciant perpetuo firmiter observari, et non contraveniant in aliquo nec faciant vobis in predictis ullum impedimentum, si confidant de nostri gratia vel amore.
Siquis autem contra tenorem huius carte vos in aliquo predictorum temptaverit agravare, iram nostram et penam mille morabatinorum se noverit incursurum.
Datum Ylerde XVI kalendas septembris anno Domini millesimo CC. XXX. tercio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragone et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et dominis Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Petrus Cornelii, Garcia de Orta, Bernardus Guillermi, Çuer Melendeç, Ferrandus Deyç maiordomus curie, Berengarius de Angularia, R. Berengarii de Ager, Guillermus de Angularia.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillermo de Sala, notario suo, hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.
Sig+num Gonçalbi, notarii publici Ylerdensis. Sig+num Poncii de Claris Vallibus, publici notarii Ylerdensis. Testium huius translati.
Sig+num Arnaldi Garssie, notarii publici Ilerdensis.