Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti carta nostra firmiter et perpetuo valitura, donamus, laudamus, atque liberaliter concedimus vobis, venerabili et dilecto nostro fratri Luppo Martini, comendatori de Alcanicio, et per vos domui ordini fratribus et conventui de Calatrava, presentibus et futuris, castrum nostrum et villam de Bexis, cum hominibus et feminis qui ibi sunt vel erunt, cuiuscumque legis vel conditionis sint, et cum domibus, campis, vineis et ortis, et terras heremis et populatis, et cum lignis et arboribus, aquis, pascuis et erbis, terminis, montis, silvis et vetaticis, et cum herbaticis, ingresibus et egresibus, et cum furnis, molendinis, columbariis, et cum ecclesiis, deçimis et primiciis, et cum terris et iuribus eorundem, et cum redditibus, proventibus, usibus et serviciis hominum, et cum protantis et consuetudinibus universis, et cum omnibus melioramentis et incrementis factis faciendis, et cum aliis iuribus et pertinenciis ad predictum castrum et villam pertinentibus vel debentibus pertinere, ac cum omni nostra potestate et pleno dominio, ut de cetero vos et fratres et conventus de Calatrava predictum castrum et villam, cum omni integritate, per vestram propriam et francham hereditatem teneatis et possideatis pacifice et quiete, ad dandum, vendendum, alienandum, et ad omnes vestras succesorique vestrorum voluntatis perpetuo faciendas, salvo semper nostram nostrorumque fidelitatem.
Statuentes firmiter et mandantes senioribus, merinis, repositariis, justiciis et nostris subditis universis, quod hanc donacionem nostram firmam habeant et observent et faciant firmiter observari.
Datum apud Oscam, quinto kalendas madii era millesima ducentesima septuagesima tercia.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: Guillermus episcopus oscensis, frater Ugo de Montelauro, magistri Templi, Hugo Folialquerii, castellanus Emposte, Ferrandus infans Aragonum, Petrus Cornelii, majordomus, Bernardus Guillermi, F. Açnarii, S. de Orta, Ferrarius Petri de Pina, Eximinus Petri, repositarius, Petrus Petri, justicie Aragonum.