Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti carta, per nos et successores nostros, donamus, concedimus et laudamus, ob remedium anime nostre et parentum nostrorum, Deo et vobis, fratri I. abbati et conventui de Benifaça, presentibus et futuris, totum nostrum dominium directum et racionem quam habemus et habere debemus in loco qui dicitur Bovarç, quod est in Montenigro, ad habendum perpetuo et tenendum, ad omnes vestras voluntates, sicut melius dici potest sine nostro retentu et nostrorum.
Datum apud Dertusam V kalendas septembris anno Domini millesimo CC XXX quinto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragone et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] B. Guillermi. Guillermus de Montecatano. [2ª col.] Raimundus Berengarii de Ager. Ferrandus Periç de Pina. Sancius de Vallibus. [3ª col.] Royg Gomiç. Petrus Petri, justicia Aragonum. Arnaldus Sord, majordomus curie.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro Petro Sancii notario suo, hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.