Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1237, juny 25. El Puig
Jaume I dóna a Roderic Jiménez de Tauste unes cases i terres a Vilafamés, que fóren de Çot Alfarabilia
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 481, nº 55R. Original

Sit omnibus manifestum, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros donamus et concedimus vobis, dilecto nostro dompno Roderico Eximini de Taust et vestris successoribus, per propriam hereditatem, liberam et francham, domos que sunt in vila de Villahames, que fuerunt de Çod Alfarabilia, mauro, cum suis affrontacionibus universis; et damus et concedimus vobis duas jovatas terre in termino de Villahames.
Ita quod dictas predictas domos, cum suis affrontacionibus, a celo usque in abissum, et duas jovatas terre cum suis pertinenciis, habeatis, teneatis, possideatis et explectetis, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cuicumque volueritis perpetuo faciendas.
Datum apud castrum de Çebola, VII kalendas julii era Mª CCª LXXª quinta.
Quas duas jovatas terre assecuramus vobis insimul et contiguas cum illa hereditate Dalpeni, mauri, ita quod cum illa hereditate sint due jovate terre.
Signum + Jacobi, Dei gratis regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Dompnus F. infans Aragonum. Dompnus P. Cornelii, majordomus Aragone. [2ª col.] Dompnus Garcia Romei. Dompnus P. Ferrandi. Dompnus Artallus de Luna. [3ª col.] Dompnus Ex. de Urrea. Dopnus Ladro. Dopnus Ex. Lupi Danvios, majordomus curie.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro [domino Berengario], barchinonensi episcopo cancellario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000164

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I