Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros, damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam vobis Guillermo de Porteylla et vestris successoribus, imperpetuum, alquerian de Barbatur, et domos in Valencie de rayç Aglap, et ortum de Muinet Açanabir, ad habendum, tenendum, possidendum, explectandum, cum pratis, paschuis, herbis, aquis et lignis et terminis, introitibus et exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis suis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cuicumque volueritis perpetuo faciendas, exceptis clericis et viris religiosis.
Excipimus tamen inde furno et molendina factos et facienda, quos et que nobis et nostris perpetuo retinemus.
Datum in obsidione Valencie, pridie kalendas madii era Mª CCª LXX. sexta.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maiorcarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Bg. de Entença. [2ª col.] A. de Alagone. G. de Aquilone. [3ª col.] F. Petri de Pina. Gombaldus de Entença.
Signum + Guillemoni Scriba, qui mandato domini Regis pro domino Berengario, barchinonense episcopo cancellario suo, hec scribi fecit, loco die et era prefixis.