Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1244, juny 6. Ondara
Jaume I dóna a Ramon d'Alfara unes cases a Dénia
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 481, nº 77R. Original

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros, damus et concedimus per hereditatem propriam, franquam et liberam tibi Raimundo d'Alfara et tuis imperpetuum, domos in Denia que fuerunt de sarrazi Avolcollum, et quatuor jovatas terre contiguas honori Hospitalis, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum; ad dandum, vendendum, inpignorandum, alienandum, et ad omnes tuas tuorumque voluntates, cuicumque volueritis faciendas.
Ita tamen quod infra decennium aliquod de predictis dare vel aliter alienare alicui non posis.
Datum in Ondara, VIII idus junii anno Domini Mº CCº XLº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] G. de Monte Catano. [2ª col.] Eximinus de Focibus, Eximinus Petri. [3ª col.] Carrocius, P. Maza.
Signum + Guillelmoni Scribe, qui mandato domini Regis pro G. de Belloloco, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000176

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I