Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1244, setembre 5. Biar
Jaume I dóna llicència a Ferrer Alamà, Arnau d'Arlet, Ferrer Burguet i altres, per poder construir quatre molins a Barcelona
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cartes reials de Jaume I. Còpia del segle XIV

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus licenciam et liberam potestatem vobis, Ferrario Alamandi, Arnaldo de Arlet, et Ferrario Burgueti et vestris, imperpetuum, quod construatis quatuor rotas molendinorum in quatuor casalibus nostris molendinorum de Barchinona.
Ita quod in quolibet casali, ipsorum quatuor ubi melius videbitur vobis, construatis unam rotam et amplietis casale sicut opus fuerit, et ut dicta rota cum omnibus ad eam pertinentibus possit ibi bene collocari.
Hec autem omnia vestris expensis propriis faciatis, sine nostris aliquibus expensis.
De omni autem emolumenta et lucro dictarum rotarum quatuor, dabitis nobis et nostris perpetuo tres partes franchas, sine omni missione nostra et nostrorum, deducta primitus et levata inde de comuni molneria, sicut deducitur et levatur de aliis rotis que sunt in unoquoque casali quatuor predictorum.
Et vos et vestri habeatis quartam partem perpetuo dicti emolumenti et lucri.
Quam molneriam sive percepcione molnerie predicte et dictam quartam partem totius lucri, emolumenti, exituum et proventuum dictarum quatuor rotarum, habeatis ad omnes vestras voluntates et vestrorum perpetuo faciendas.
Et dictas quatuor rotas condicionibus supradictis, habeatis, teneatis, possideatis et expletetis cum introitibus, exitibus, afrontacionibus, aquis, aquarum ductibus, resclosis, glevis, glevariis et suis pertinenciis universis, a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates cuicumque volueritis faciendas, retentis militibus, clericis atque sancti. Et salvis dictis tribus partibus nostris dominio, iure et laudimio.
Opus autem dictarum quatuor rotarum vos et vestri faciatis vestris propriis expensis.
Concedentes quod nunquam nos vel nostri vel aliquis alius ultra dictas rotas, quas ibi construxeritis, faciemus vel facient rotas aliquas sive molas, sine vestri licencia et consensu.
Concedimus etiam vobis quod semper de undecim in undecim diebus levetur decima emolumenti dictarum quatuor rotarum, et de illa decima habeamus talem partem qualem donant alie rote nostrorum quatuor casalium predictorum, et illam decimam nobis et nostris perpetuo retinemus.
Concessionem autem quam feceramus J. Dorche de quatuor rotis in dictis casalibus construendis, ex certa sciencia penitus perpetuo revocamus, eo quia dictus J. Dorche pepigerat nobiscum, quod non teneremur sibi servare dictam concessionem, si aliquis alius plus nobis offerret cum effectu.
Recognoscentes nos pro hac concessione vobis a nobis facta, recepisse mille morabatinos alfonsinos.
Renunciantes excepcioni non numerate peccunie et doli.
Datum in exercitu de Biar, nonas septembris anno Christi Incarnacionis Mº CCº quadragesimo quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: F. infans Aragonum, G. de Entença, P. Cornelii. A. de Luna. R. de Liçana.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000177

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I