Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1246, setembre 23. Lleida
Jaume I ratifica uns privilegis concedits a la família de l'alfaquí Alazar
Arxiu Històric Nacional. Còdex 649B, ff. 95v-96r

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; visis et intellectis plenarie privilegiis et cartis, quas comes Barchinone et illustres quondam reges Aragonum predecessores nostri et nos dedimus et concessimus tibi, fideli nostro Alazar, alfaquino, et antecessoribus tuis et posteritati tue, per nos igitur et omnes nostros laudamus, concedimus et imperpetuum confirmamus tibi, predicto Alazar et toti posteritati tue, omnes franquitates, donaciones et libertates quas predecessores nostri et nos fecimus tibi et antecessoribus tuis et posteritate tue, et donacione quam rex Petrus noster pater bone memorie de patre tuo Alazdrach et posteritate eius fecit et concessit domui Hospitali Jherusalem Sancti Johannis Cesarauguste.
Concedentes tibi et tuis perpetuo, quod omnia antecessoribus tuis et tibi et posteritati tue a predecessoribus nostris et nobis ipsius concessa et data, semper habeant perpetuam firmitatem, non obstante aliquo privilegio judeis Cesarauguste et regnorum nostrorum super tributo eorum a nobis impetrato, nec obstante aliquo privilegio in quo restituimus judeis Cesarauguste judeos franchos, cum intencionis nostre non fuisset de vel antecessores tuos et posteros tuos eisdem judeis dedisse sive restituisse, sed semper volumus et volumus ut in eadem donacione et franquitate tu et antecessores et posteri tui sitis imperpetuum.
Mandantes sub pena in aliis privilegiis contenta baiulis, justiciis, çavalmedinis, juratis et judeis Cesarauguste et Aragone et regnorum nostrorum et nostris subditis universis, quatenus contra privilegia predecessorum nostrorum et nostra antecessoribus tuis et tibi et posteritati tue data et concessa non veniant vel aliquem venire permittant.
Datum Ilerde IXº kalendas octobris anno Domini Mº CCº XºL sexto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt P. de Montecateno, R. G. de Acnia, G. R. de Grayna, Atorella, L. Eximeni de Castellot.
Signum + Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000178

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I