Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1252, abril 3. València
Jaume I dóna a Gil d'Osca cases i terres a Alzira
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Valldigna. Pergamins. Carpeta 3360, nº 8. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam tibi Egidio de Osca et tuis imperpetuum, domos et totam hereditatem quam Petrolus Canicer habebat in Algezira, et suis terminis ex donatione nostra.
Predicta itaque omnia habeas cum introitibus, exitibus, affrontationibus et suis pertinentiis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, alienandum, et ad omnes tuas et tuorum voluntates, cuicumque volueritis perpetuo faciendas, exceptis militibus et sanctis et clericis ac personis religiosis.
Et faciemus tibi ad bonum intellectum secundum quod faciemus civibus civitatis Valencie.
Hanc autem donationem tibi et tuis facimus de predictis, in emenda domorum et hereditatis quam tibi dederamus in termino de Cuyllera, quam tu dimisisti nobis.
Datum Valencie III nonas aprilis anno Domini Mº CCº Lº secundo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] G. de Angularia. [2ª col.] Egidius de Rada. Eximinus de Focibus. [3ª col.] G. de Aquilone. Eximinus Petri de Arenoso.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000186

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I