Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1254, març 27. Sogorb
Jaume I dóna a Martí Gil el lloc de Carrica, del terme de Sogorb
Arxiu de la família Cucaló de Montull

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam tibi, Martino Egidii et tuis, imperpetuum, totam illam hereditatem que dicitur Carriga, in termino Segorbii, que affrontat, ex una parte, in rivo de Almonezir, et ex alia parte in via publica olivarii qui vadit apud Castrum Novum, et ex alia parte in hereditati Sperandei, filii Ballistarii de Mora, et ex alia in via publica que vadit ad Almonezir, et in sumitate suis capite el Alcavon de la Penna, unde [.....] sit cequia, et [...]am terram ad opus vinearum, que afrontant in alcharia de Amara, et in hereditate Speran[dei .... .... ....] et in penna.
Que omnia habeatis tu et tui imperpetuum, prout assignata [et terminata] sunt tibi per divisores, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis universis, a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum, cuicumque et quibuscumque [volueritis] libere perpetuo faciendas, exceptis militibus, clericis et sanctis, et [viris religiosis]. Et facimus tibi ad [.... .... ....] secundum quod faciemus [.... .... ....]
[Et ego] Martinus Egidii predictus, juro per Deum et eius sancta quatuor Evangelia, quod [personalem residenciam faciam] in Sogorbio [et hinc ad unum annum omnes possessiones] quas alibi habeo, Undam vel aliter, alienabo sine retencione [nostra].
Datum apud Segorbium, V kalendas [aprilis anno Domini] Mº CCº Lº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Bernardus Guillermi de Entença.[2ª col.] Egidius Garcez de Açagra. Eximinus Petri de Arenoso. [3ª col.] Bertrandus de Aonnes. Aznarius de Rada.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000191

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I