Pateat universis quod nos, Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus domino Deo et vobis Pelagio Petri, venerabili magistro ordinis milicie Sancti Jacobi, sive de Velesius, et per vos ordini predicto et fratribus eiusdem, presentibus et futuris, imperpetuum, hereditatem propriam, francham et liberam, castrum de Garmuxen, situm in regno Valencie prope Muxen, cum omne fortitudine ipsius castri.
Et cum omnibus alquareis ac terris cultis et incultis, heremis et populatis, aquis, erbis, pratis, pascuis, arboribus fructiferis, rupibus, petris, montibus, lignis, silvis, venacionibus, et cum introitibus et exitibus, cum terminis et iuribus ac suis pertinenciis universis, a celo usque in habissum, et cum omnibus hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis, cuiuscumque legis vel condicionis sunt vel erunt.
Et cum omni iure, dominio et posse, que in predicto castro el alquarrie, terminis, et pertinenciis eius habemus vel habere debemus quolibet modo vel qualibet racione, integre et sine ullo nostro nostrorumque retentu.
Et cum omnibus melioramentis factis et faciendis, sicut melius et firmius ad utilitatem vestram et successorum vestrorum possit dici vel intelligi ullo modo, ad habendum, tenendum, possidendum, explectandum et meliorandum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates successorum cui et quibus volueritis, libere perpetuo faciendas.
Retinemus autem nobis et nostris in dicto castro pedagium sive lezdam et guerra ac pacem, quam et quas possimus inde quandocumque et quotienscumque ac quantumcumque voluerimus facere, contra omnes homines et personas, et nullus contra nos vel nostros.
Datum Calataiubii XVI kalendas marcii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
R. vicecomes Cardone, Alvarus Petri de Açagra, Jauffridus vicecomes Rochabertini, Garcias Romei, Raymundus de Montecateno.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini Regis pro domino fratre Andrea, episcopo valentino cancellario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.