Gregorius episcopus servus servorum Dei.
Charissimo in Christo filio illustri regi Aragonum. Salutem el apostolicam benedictionem.
Quanto Segobricensis ecclesia, pro fide Christi, majores angustias sustinet et presuras, tanto magis in tribulatione sibi compatimur, et eis doloribus condolemus.
Cum enim sicut venerabilis frater noster Segobricensis episcopus porrecta nobis petitione monstravit, dicta ecclesia peccatis exigendis capta dudam ab hostibus crucis Christi, et adhuc in captivitate detenta in spiritualibus et temporabilibus gravem sustinuit lesionem, licet quedam recuperaverit de ipsis, regalem excellentiam rogamus, monemus et hortamur attente, quatenus si qua de sua diocesis ad manus tuas, operante divina potentia contigerit devenire, ob divina reverentia et apostolica sede ac nostra, ei faciatis in ipsis de spiritualibus responderi, ita quod a Deo premium et laudem ab hominibus consequi merearis.
Datum Laterani decimo sexto kalendas junii pontificatus nostri anno tertio decimo.