Innocentius episcopus servus servorum Dei.
Charissimo in Christo filio illustri regi Aragonum. Salutem et apostolicam benedictionem.
Celsitudinem tuam pietatis intentam esse decet operibus, pro quibus divina clementia longiores compensat vite spatium, et tandem retribuit premia beatorum.
Digne itaque serenitatem tuam roganum duximus et monendam, in remissionem tibi peccatorum iniungentes, quatenus Segobricensem ecclesiam a longis temporibus per inimicos fidei multis tribulationibus flagellatam, tue confoveas protectionis auxiliis, et ipsam quantum in te fuerit nullis permittas gravari molestetis seu presuris.
Ceterum circa venerabilem fratrem nostrum Segorbicensem episcopum, pro nostra et apostolica sede reverentia, tue dirigens benignitatis affectum, sibi de hiis que in civitate et diocesi Segobricensi, divina dextera triumfante, de paganorum eruisti manibus, facias in spiritualibus responderi.
Itaquod ex hoc apud eternum regem florie perennis premium, et erga sedem apostolicam favoris consequaris augmentum.
Datum Lugduni XV kalendas aprilis pontificatus nostri anno quarto.