Alexander episcopus servus servorum Dei.
Venerabili fratri [P.] episcopo sancte Marie de Albarrazino. Salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilis frater noster episcopo et dilecti filii capitulum valentinum sua nobis petitionem monstrarent, quod tu falso te nominans segorbicensis episcopum, et asserens quod idem episcopo et capitulum te Segorbicensis et quibusdam aliis ecclesiis ad te spectantibus, contra justiciam spoliarunt.
Super hoc ad karissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Aragonum nostras impetrasti litteras, inter alia continentis ut ipse te ad ecclesias ipsas quantum in eodem rege foret restituere procuret.
Sic quod dictus rex, pretextu litterarum ipsarum, eosdem episcopum et capitulum valentinum a possessione ipsius Segorbicensis, de Xerica, et del Toro ecclesiarum, quas longo tempore possederant, violente fecit eici et te in illarum possessionem induci, ac tibi redditus et proventus predictarum ecclesiarum nichilominus exhibui in dictorum episcopi et capituli et ecclesie Valentie non modicum prejuditium et gravamen.
Quare nobis humiliter supplicarunt ut providere ipsis et eidem ecclesie valentine super hoc paterna sollicitudine curaremus.
Quia vero non de nostra conscientia set per occupationem vel surreccionem, talis littere ad regem emanarunt eandem, cum huiusmodi negotia laycalibus personis minime curaremus, dilecto filio abbati de Benifazano ordinis cisterciensis, dertusensis diocesis, nostris damus litteris in mandatis, utquicquid pretextu huiusmodi litterarum, ecclesias predictas Segorbicensis, de Xerica, et del Toro ecclesias factam extitit, cassans et irritatis, et cassum et irritum nuntians predictum episcopum et capitulum, quod ad ecclesias ipsas reducat ad eum statum in quo tempore deiecciones huiusmodi existebant.
Contradictores auctoritate nostra appellaciones postposita compescendo.
Invocato ad hoc si opus fuerit auxilio bracchii secularis.
Si vero in eisdem ecclesie te proposueris ius habere, partibus convocatis audiat causam et appellaciones remota fine debito decidat; et faciat quod decreverit auctoritate eandem firmiter observari.
Quo circa fraternitate tue, per apostolica scripta mandamus, quatinus predictos episcopum et capitulum, coram seculari iudice super eisdem ecclesiis penitus non molestes.
Datum Anagni idus decembris pontificati nostri anno quarto.