Per nos et nostros concedimus vobis, universis et singulis populatoribus Ville Regalis, tam presentibus quam futuris, quod firam quam vobis concedimus in dicta populacione tenendam singulis annis, habeatis francham et liberam vos et venientes ad ipsam firam, per sex scilicet annos, primos venturos et continue completos.
Ita scilicet quod aliqui mercatores vel alii ad ipsam firam venientes, non teneantur alium ipsam firam durabit, nec introytu vel exitu eiusdem fire, dare nobis vel nostris vel alicui loco nostri, pro mercibus vel rebus qua sibi vendant seu ement, pedagium aliquod sive lezdam, set sicut inde franqui et liberi per sex annos predictos. Post predictos vero VI annos, sint nobis iura nostra salva in eadem fira.
Mandantes et cetera.
Datum Uyl de Cona, III nonas marcii anno Domini millesimo CCº. LXXº. tercio.