Nos Jacobus et cetera.
Visa quadam carta illustris domini regis Jacobi et cetera., qua sic incipit: "Noverint universi, quod cum ad reges et principes spectet populacionibus quas faciunt certos terminos assignare, et earum populatoribus foro seu consuetudinibus concedere, sub quibus vivere debeant atque regi, idcirco nos Jacobus et cetera, per nos et nostros successores, dantes et concedentes vobis, universis et singulis populatoribus populacionis Ville Regalis, quam in termino Burriane statuimus faciendam terminos certos seu a sequia et cetera"; et finit: "nec aliquem contravenire permittant aliqua racione. Datum Valencie Xº kalendas marcii anno Domini Mº. CCº. LXXº. tercio"; et fuit clausa per Simonem de Sancto Felicio, scriptor ipsius domini Regi.
Visa etiam alia carta illustris domini regi Petrus et cetera., in qua ipse dominus rex laudavit, concessit et confirmavit universis et singulis populatoribus de Villa Regalis et suis, franquitatem lezdarum et pedagiorum eandem, videlicet ad quam homines Burriane populati fuerunt et sunt, prout in carta quam domino rex Jacobus et cetera eis fecit lacius continetur.
Idcirco nos, Jacobus et cetera, laudamus, approbamus ac eciam confirmamus vobis, universis et singulis hominibus Ville Regalis presentibus et futuris imperpetuum, predictas cartas sive privilegia a predictis nostris antecessoribus vobis concesse, et omnia in eis contenta, prout lacius in ipsis cartis continetur, et prout melius in eis usi fuistis et sicut melius dici et cetera.
Mandantes et cetera.
Datum Barchinone II kalendas marcii et cetera [anno Domini millesimo CCº. LXXXXº. primo, terrarum et regnorum nostrorum anno primo].
Sig+num Jacobi et cetera.
Testes sunt: [1ª. col.] Ermengaudus comes Urgellensis. [2ª. col.] R. Rogerii comes Pallarensis, Alvaro vicecomes Agerensi. [3ª. col.] Petro de Montecatheno et Huguetus de Impuriarum; et fuit clausa per Matheum Botella, scriptorem ipsius domini Regi.