Noverint universi, quod nobis Jacobo, Dei gratia et cetera; fuit pro parte universitatis Ville Regalis, site in regno Valencie humiliter supplicatum ut, cum ecclesia dicti loci sit constructa in loc minus idoneus, et velint ipsam in loco alio dicte ville idoneo transferre seu rehedificare, et ad construendum ipsam emere quaddam operatorium situm in dicta villa, quod Bertrandus Bovis de Vilarnaldo tenet pro nobis ad censum unius morabatini, et aliud operatorium quod Maria Gaya tenet ibidem per nos ad censum unus morabatini, dignaremus eisdem dictos duos morabatinos censuales et totum ius ac dominium quod in eisdem operatoriis habemus et habere debemus, ob honorem Dei et beate Marie matris eius, de benignitate regia concedere ac etiam assignare; unde nos Jacobus, Dei gratia rex predictus, supplicacioni predicte benigne condescendentes, gratis et ex certa sciencia, per nos et nostros presentes et futuros damus, concedimus et assignamus vobis, fidelibus nostris hominibus Ville Regalis perpetuo, dictos duos morabatinos censuales et totum ius ac dominium quos et que habemus et accipimus, et habere debemus in dictis duobus operatoriis, quod dictus Bertrandus Bovis et Maria Gaya pro nobis tenent ad censum dictorum duorum morabatini us superius continetur; vobis tamen ementibus ipsa duo operatoria et construentibus eisdem ecclesia ut supradictum.
Mandantes procuratoribus, baiulis, justiciis, juratis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predictam donacionem et concessionem nostram firmiter habeant et observent, et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Dertuse IIIIº kalendas junii anno Domini Mº. CCº. XCº. Vº.