Jurati et universitati Ville Regalis et cetera.
Visa suplicacione nobis pro parte vestra porrecta continetur qualibet Petri de Libiano, baiulus noster in regno Valencie generalis, ordinaverit et consignavatur murum construhendum in dicto loco, et quod secundum construccione ipsius muri compositeratis cum magriis que dictum murum construhere debunt, sub certis modis et condicionibus et mensuris, infra octo annos primos venturos, vobis dantibus et tradentibus ipsis magriis pro construccione dicti muri, omnes redditus dicti loci per X annos primos venturos, per quos nos ipsos redditus vobis concesseramus pro construhendo muro predicto; significamus vobis quod approbamus et acceptamus ordinatione et compositionem predictam.
Concedentes vobis quod possitis dictis magriis redditus dicti loci, per dictos decem annos obligare et tradere, pro construendo muro predicto, prout per nos vobis dicti redditus sunt concessi ad construccionem dicti muri per decennium antedictum, dum tamen a dictis magris idoneam et sufficientem caucionem recipiatis, ut infra dictos octo annos construxerint murum predictum, et complevituropus ipsum sub modis et condicionibus comprehensis.
Datum Valencie Vº nonas julii, anno Domini M. CC. XC. quinto.