Nos Jacobus et cetera.
Ad humilem supplicacionem nobis pro parte hominum et universitatis Ville Regalis factam, concedimus ac potestatem plenariam damus vobis, dictis hominibus et toti universitati ipsius ville, quod de cetero possitis anno quolibet, in festo Nativitatis Domini, elegere in justicia ipsius loci aliquam personam ydoneam de vestris convicinus, qui per nos si in regno Valencie fuerimus, vel baiulum nostrum generalem ipsius regni si absentes inde fuerimus, confirmetur sicut alii justicie aliorum locorum regni predicti, et hoc fiat annuatim in dicto festo.
Mandantes per presentes universis et singulis hominibus dicti loci et terminorum suorum, quod dicto justicie sic electo et per nos aut dictum baiulum, ut dictum est, confirmato, pareant, obediant atque respondeant, de omnibus et singulis quibus justiciis ipsius loco olim preteritis consuetque sunt respondere.
Iidem vero justicie [censeantur] de esdevenimentis et iuribus dicti iusticiatus, cum nostro baiulo generali ipsius regni, qui est vel qui pro tempore fuerit, computare et de ipsis iuribus eidem baiulo respondere.
Datum Cervarie Vº kalendas marcii, anno predicto [anno Domini Mº. CCCº. primo.]
Matheus Botella, mandato B. Boneti.