Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1304, octubre 15. Vila-real
Jaume II ratifica als veïns de Vila-real el privilegi d'elecció anual del justícia de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 202, f. 171v. Original

Nos Jacobus et cetera.
Attendentes nos concessisse et potestatem plenariam dedisse vobis, hominibus et [toti universitati] Ville [Regalis], quod possitis anno quolibet in festo Nativitate Domini eligere in justicia ipsius loci aliquam personam idoneam de vestris convicinis, qui per nos si in regno Valencie fuerimus confirmetur, sicut alii justicie aliorum locorum regni predicti; prout in carta nostra inde confecta lacius continetur; et nunc fuerit nobis pro parte vestra humiliter suplicatum, quod cum super hoc vobis impedimentum fieret, quod baiulum nostrum dicti regni, in eo quod asserebat vos debere eligere tres personas ex vestris convicinis et non una, tamen ut sint in aliis locis dicti regni, quarum una erat ad ipsius justiciatus tenendum officium deputanda, vobis asserentibus quod ad hec una persona tamen erat per vos, iuxta tenore dicte carte nostre eligenda, dignaremur hoc declarare et cartam nostram vobis tradere super eo.
Nos itaquod suplicacione ipsa benigne admissa, tenore presentis carte nostre, declaramus ac etiam volumus et concedimus, quod vos de cetero teneamini eligere ac eligatis in dicto festo Nativitatis Domini quolibet anno, unam personam idoneam de convicinis vestris, tantum modo et non plures, quam personam per vos ut predicitur electam, presentetis nobis si in regno Valencie fuerimus, vel baiulo nostro generali, aut etiam nostro baiulo de Villa Regali, prout vobis magis videbitur expedire, ut sit per vos vel unum ex dictis baiulis, cui facta fuerit presentatio persona electa per vos, in justiciam confirmetur.
Hoc tamen de presentacio facienda per vos, si volueritis, baiuli de Villa Regali [idem] confirmacione per eum facienda durare volumus, quamdiu de nostre processerit beneplacito et voluntatis.
Mandantes per presentem dicto baiulo generali presenti et qui pro tempore fuerit, et aliis officialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc declaracionem et concessionem teneant inviolabiliter et observent, ac teneri et observari faciant ut [superius] continetur.
Datum in Villa Regali, idus octobris anno predicto [anno Domini Mº. CCCº. quarto.]

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000249

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I