Noverint universi, quod nos Jacobus et cetera.
Attendentes fidem puram et devocionem sinceram, quam vos ho[mines] popule Ville Regalis regni Valencie, erga predecessores nostros semper gessitis et geritis erga nos, et quia illustrissimus dominus rex Jacobus, felicis recordacionis avus noster construxit et edificavit popula supradictam; ideo ad humilem suplicacionem vestram, per presens nostrum privilegium concedimus, ordinamus et statuimus perpetuo, quod dictus locus sive popula Villeregalis, sit semper de corona Aragonum, et quod per nos vel aliquos successores nostros, per vendicionem, permutacionem seu concambium, aut alio quovis modo vel aliqua racione, non possit a dicta corona Aragonum aliquatenus separari.
In cuius rei testimonium, presens privilegium valiturum semper et duraturum, vobis dictis hominibus et successoribus vestris, habitatoribus ac populatoribus dicti loci sive popule Villeregalis, fieri iussimus nostro sigillo maiori appendicio comunitum.
Datum Valencie IIIIº nonas decembris anno Domini Mº. CCCº. Xº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] Jacobus, dominus de Xericha. [2ª. col.] Bernardus de Serriano, Franciscus Carrocii. [3ª. col.] Raimundus de Montechateno, Gondisalbus Eximeni de Arenoso.