Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Fideli suo R. de Pompiano vicario Ceritanie et Confluentis. Salutem et gratiam. Sciatis quod mitimus literas nostras universis hominibus Busuldunensis et aliorum locorum in quibus vos peticionem de feudis fecistis pro nobis, quod illi qui sunt in dominio dictorum feudorum tam clerici religiosi quam alii compareant coram presentia nostra ad quindecim dies post proximum venturum festum Pasche Resurreccionis Domini per se vel per procuratores suos ubique nos fuerimus ..... hostendere nobis ius quod habent in feudis antedictis.
Quare mandamus vobis habere ad ..... ..... vos personaliter ubicumque nos fuerimus personaliter ..... ..... et omnia ...... scripta ac alias ..... que et quas de predictis feudis universis vel de cetero invenietis ad proficium nostri vobis cum modis omnibus differatis.
Et hoc racione aliqua non mutetis.
Datum Cesarauguste VIº kalendas marcii anno Domini Mº CCº LXº secundo.