Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Fideli suo R. de Pompiano, vicario Rossilionis. Salutem et gratiam.
Mandamus vobis quod emparetis omnes honores et possessiones que sint vel fuerint de feudo nostro, quos teneant milites vel homines civitatum vel villarum in comitatu gerundensis et bisuldunus et petralatensi, et in vicaria Campi Rotundi.
Et ipsos honores et possessiones tantum ac tamdiu emparatos, teneatis quousque ad cognitionem Bernardo de Vicco obtinuerint se juste posidere et si sine questione seu causa voluerat vobiscum componere, dando vobis quintam partem de valore ipsius rei, possitis predictos honores eis laudare et firmare, auctoritate nostra.
Nos enim in ea parte vobis damus et concedimus locum nostrum sicut in aliis litis iam vobis concessis plenius continetur.
Datum Gerunde VIII idus octobris anno Domini Mº CCº LXº quarto.