Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; certificati de donacionibus et concessionibus per nos factis Raymundo de Rochafolio quondam et eius filiis, ac etiam de omnibus emptionibus et acquisicionibus factis per ipsum Raimundum in regno Valencie, et de emptionibus per Guillermum de Rochafolio fratrem eiusdem Raymundi factis a Maria filia dicti Raymundi, uxoreque Aldeberti de Mandagato, et de pactionibus et convencionibus factis inter dictum Guillermum de Rochafolio et dictam Mariam. Que donationes et emptiones seu acquisiciones predicte, et pactiones et convenciones reducte sunt in publica instrumenta, quecumque sint et qualescumque sint, per nos et successores nostros, omnes dictas donaciones, emptiones, acquisiciones, pactiones et convenciones, ex certa scientia laudamus, approbamus et confirmamus vobis Guillermo de Rochafolio predicto, cui dicta omnia iura acquisita sunt, ac vestris successoribus, et eas ratass et firmas et incomotas omni tempore esse volumus.
Ita quod propter aliquem deffectum facti vel iuris nullatenus infringi possint, set firma semper perpetuo perseverent.
Mandantes tenenti locum nostrum in regno Valencie, nec non et baiulis, alcaydis, justiciis, juratis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus videlicet et futuris, quatenus predicta omnia et singula firma habeant et observent, et non contraveniant modo aliquo vel racione, si de nostra confidunt gracia vel amore.
Quicumque autem a usu temerario contravenerit, iram et indignacionem nostram et penam quingentorum morabatinorum alfonsinorum in auto, sine aliquo remedio se noverit incurssurum.
Datum Valencie decimo kalendas febroarii anno Domini Mº CCº LXº septimo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª. col.] Jaçzbertus de Castronovo. [2ª. col.] Berengarius de Entença. Raymundus de Montechateno. [3ª. col.] Carrocius dominus Rebolleti. Albertus de Fox.
Sig+num Michaelis Violete, qui mandato domini Regis hec scripsit, loco, die, et anno prefixis.