Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum, Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Venerabili et dilecte Elicssendis Dei gratia priorisse Sexene. Salutem et dileccionem.
Noveritis quod mittimus fidelem scriptorem nostrum Michaelem Violete ad vos, pro aliquibus instrumentis nostris que tangunt factum regis Navarre.
Quare mandamus vobis quatenus tradatis eidem clavem arche nostre ubi sunt instrumenta nostra, et permittatis ipsum extrahi inde omnia instrumenta predicta, et ducere ipso nobis.
Et hoc aliquatenus non mutetis.
Datum Osce, [XII] kalendas junii anno Domini Mº CCº LX. nono.