Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus in feudum, ad consuetudinem Barchinone, vobis viro nobili et dilecto nostro Guillermo de Montecatheno et vestris, in perpetuum, castrum et villam de Nules, quod est in regno Valentie.
Quod castrum et villam, cum alqueriis, turribus, pratis, pascuis, erbis, aquis, lignis, montibus, planis, silvis, garriciis, furnis, molendinis, hominibus et mulieribus cuiuscumque condicionis sint, cum introitibus, exitibus, affrontationibus, terminis, stagnis, piscacionibus, venacionibus, cum exercitibus et cavalcatis, questiis, et cum omnibus suis pertinentiis universis, a çelo in abissum, habeatis, teneatis, possideatis et explectetis, ad dandum, vendendum, inpignorandum, alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates cuicumque volueritis perpetuo faciendas.
Retinemus autem nobis et nostris, imperpetuum, in dicto castro et villa et eius fortaliciis, potestatem et pacem et guerram, ad consuetudinem Barchinone.
Datum apud Tamaritum XVIº kalendas octobris anno Domini Mº CC LIº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Peralta, Eximenus Pereç de Arenoso, Petrus de Montecatheno, Guillermi de Entença, Carroçius.
Sig+num Guillermi Scribe, domini Regis notarium, qui mandato ipsius hec scripsi dicto die et anno prefixis.