Nos Jacobus et cetera.
Comendamus et tradimus vobis, dilecto nostro Guillermo de Angularia, castrum et villam de Segorb, cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et cum redditibus et exitibus, proventibus et aliis iuribus omnibus eius, hinc ad III annos primo venturos et continue completos.
Ita quod vos teneatis ibi ad custodiam castri predicti VII hominum, et omnibus aliis que facietis in ret[enci]one ipsius castri, quos vos faciatis, donetis et teneamini inde dare nobis et nostris pro isto primo anno II mile CCCC solidos regalis, quitios et absolutos, et de unoquoque predictorum duorum annorum subsequentium II mile et D solidos regalis.
Hoc tamen addito et intellecto, quod in unoquoque predictorum III annorum donetis, de predictis denariiis, DCCC solidos jaccensis domine Taresie Gil, et cui vel quibus ipsa mandaverit loco sui.
Datum Ilerde IIIº kalendas novembris [anno Domini Mº CCº Lº VIIº].