Noverint universi, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesullani, per nos et nostros volumus et statuimus imperpetuum, quod semper de cetero caminus qui vadit de Valencia apud Turolium et de Turolio versus Valenciam, faciat transitum per villam Segorbi, videlicet per portam Turolii, et per viam que est supra domos abbatie, et ante ecclesiam, et per platea ville, et per portam que dicitur de Valencia.
Mandantes alcaidis et universis hominibus dicte ville, presentibus et futuris, quod dictam constitucionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari.
Datum Valencie VIIº kalendas novembris anno Domini millesimo CCº LXº quinto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Jaufridus de Rochabertino. [2ª col.] G. de Caneto, R. de Urgio. [3ªcol.] Eximinus Petri de Arenoso. G. Berengariis de Serralonga.