Jacobi Rocha, clerici.
Per nos et nostros damus et concedimus vobis, Jacobo de Rocha, decano Valencie et canonico Ilerde, ac vestris imperpetuum, duas turres que sunt in muro ville de Segorbo, super porta vocata de Turol, coram eclesia sancte Marie eiusdem ville, in eo loco ubi mercatum sarracenorum consuevit teneri.
Et damus etiam vobis et vestris plateam que est coram ipsius turribus, et in directo dicte porte, habentem duodecim braciatas in longum muri et sex braciatas in amplium. Que platea afrontat ex una parte in ecclesia mediante via publica, et ex alia in via publica, et ex alia in domibus abbatie, ex alia vero in domibus Sancie Muynnoz.
Predictas inquam duas turres et predictam plateam, de celo in abissum, cum introitibus et exitibus et affrontacionibus predictis, ac suis pertinenciis universis, damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum, in hunc scilicet modum quod vos et vestri, vel quos volueritis, possitis in dicta platea domos construere et edificare, set non possitis ibi operatoria facere vos vel vestri.
Vos tamen et vestri qui dictas turres et plateam, vel domos, que in ea fient, tenebunt et habebunt, teneamini turres ipsas condirectas tenere.
Et sic volumus et concedimus quod vos et vestri, vel quos volueritis, habeatis et teneatis dictas turres et domos que in dicta platea fient, franchas et liberas, ad vendendum, dandum, impignorandum ac alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates huiusmodi cuilibet faciendas, libere et sine alicuius impedimento persone, vobis tamen et vestris dictas turres condirectas tenentibus ut est dictum.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis, justiciis, alcaydis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predictam donacionem firmam semper habeant et observent ac faciant observari.
Datum Valencie VIIº kalendas novembris anno Domini Mº CCº LXº quinto.