Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1273, maig 29. València
Jaume I fa donació a Ferran d'Oblites d'un albacar a Sogorb
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 21, f. 150v. Original
Garcia Edo, Vicent. Segorbe en el siglo XIII. 1987, p. 96

Per nos et nostros damus et cetera, tibi Fernando de Oblitis et tuis, imperpetuum, ad opus domorum, quaddam albacare quod est apud Sogorp, sicut affrontat ex una parte in muro ville de Sogorp, et ex alia in turre domorum ecclesie dicte ville, et de tercia in domibus Johannis Andree, et de quarta parte in turre que est coram domos Johannis Andree.
Quod albacara prout predictis affrontacionibus terminatur, cum introitibus et exitibus, et melioramentis, ceterisque suis pertinenciis, habeatis tu et tui ad construendum ibi domos, et ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes tuas et tuorum voluntates inde cui et quibus volueritis tu et tui perpetuo [.....] faciendas, exceptis militibus et clericis ac personis religiosis.
Datum Valencie IIIIº kalendas junii anno Domini Mº CCº LXXº tercio.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000288

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I