Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1245, juliol 21. Montalbà
Jaume I dóna a Guillem de Pau les alqueries de Ribesalbes, Berita, i Trutxelles, del terme d'Onda
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Ms. 542C, f. 187r. Còpia simple de 1416
Garcia Edo, Vicent. Onda en el siglo XIII. 1988, pp. 109-110

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, dilecto Guillermo de Pax et vestris, imperpetuum, alquereas de Ribesalbes et de Berita et de Trucelles, que sunt in termino Onde in rivo de Millars, ut eas populetis, habeatis, teneatis, possideatis et explectetis, cum omnibus terminis et pertinenciis suis, cum pratis, pascuis, erbis, aquis et liginis, cum furnis et molendinis, et cum omnibus aliis que pertinent dictis alquareis et pertinere debent.
De redditibus vero dictarum alquarearum, habeatis et percipiatis vos et vestri centum bisancios, et perpetuo tamen annuatim, ad vestras voluntates; quorum medietatem percipiatis in festo sancti Johannis et aliam medietate in festo Nativitate Domini.
Et quitquid superaverit ultra dictos centum bisancios, de redditibus dictarum alquarearum, tam furnorum quam molendinorum quam aliorum redditum reddatis, dabitis annuatim similiter illi persone qui Ondam per nos tenebit.
Et dictos centum bisancios non vendatis nec alienetis in vita vestra, neque unquam clericis neque sanctis.
Et post mortem vestram, dimitatis persone vestre consimili in regno Valencie residenciam faciendi.
Et omnes possessiones quas extra regnum Valencie habeatis vendatis, et de pretio earundem possessiones ematis in regno Valencie.
Et a die quo hoc instrumentum confectum est in unum annum, in regno Valencie causa habitandi vos mutetis, et ibi semper vestrum capud maius teneatis, quod nisi predicta feceritis possimus a vobis et vestris predicta recuperare.
Datum apud Montem Album, XII kalendas augusti anno a Nativitate Domini Mº CCº XXXXº Vº.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonum et cetera.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000296

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I