Noverint universi, ad quos presens scriptura pervenerit, quod nos Eximenius Petri, tenens locum domini regis in regno Valencie; attendentes quod villa de Unda ex antiquo fuit et est de episcopatu dertusensi, sicut per publica et regalia monstratur instrumenta, introducimos vos, venerabilem patrem P., Dei gratia episcopum dertusensi, in corporalem possessionem iuris episcopalis et ecclesie predicte ville, cum suis antiquis terminis et presentibus pertinentibus ad eandem.
Presentibus venerabilis viris et discretis, frater U. de Fulalcherio, magistro Hospitalis, Bertrando de Guardia, preceptore fratrum militie Templi in Valentia, Johanne Johannis, preceptori de Calatrava, Guillermo Raimundi de Villa, R. de Calvera, B. de Calvera, Michaele de Lyson et aliorum nobilium militum existentium in bastida.
Promittentes vobis, venerabili patri episcopo dertusensi, quod hanc possessionem vestram a vobis corporaliter possessam, pacifice et quiete defendere juvabimus, pro posse nostro, contra omnes personas, si quod non credimus vos presumerent infestare.
In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli nostri munimine roboramus.
Quod est actum apud bastidam Unde, kalendas maii anno Domini Mº CCº quadragesimo primo.
Sig+num Eximinii Petri, tenentis locum domini regis in regno Valencie.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Frater U. de Fulalcherio, magistri Hospitalis sig+num. Sig+num fratris Bertrandi de Guardia, preceptoris fratrum milicie Templi in Valencia. Sig+num Johannis Johannis, preceptoris de Calatrava. Sig+num Guillermi Raimundi de Villa. [2ª col.] Sig+num Raimundi de Calvera. Sig+num Bernardi de Calvera. Sig+num Michaelis de Lyson. Sig+num Lupi de Sparsa.