Pateat universis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus vobis, Petro de Castronovo et vestris, imperpetuum, quod possitis populare et retinere in alquerea nostra que dicitur Tales, que est in termino Onda, XXX cassatos sarracenorum et plures, tot scilicet quod ibi volueritis et potueritis populare, qui veniant, vivant ibidem, et habitent semper in fide nostra.
Ita tamen quod unusquisque cassatus illorum sarracenorum, qui in predicta alquerea et eius terminis ac pertinenciis fuerit populatus, donet nobis et nostris annis singulis, in festo sancti Michaelis mensis septembris, unum argenti bissancium pro tributo.
Et preter hoc tributum vel censum, nihil ipsi vel sui nobis vel nostris dare aliud teneantur.
Et sic iamdictos sarracenos populetis et retineatis, ac habeatis vos et vestri, francos et liberos, in perpetuum, ad faciendum omnes propias voluntates.
Datum Calataiubii IIIº idus marcii anno Domini Mº CCº Lº Vº.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Raimundus vicecomes Cardone, Bernardus Guillermus d'Entença, Jaufridus vicecomes Roquabertini, Eximinus de Focibus, Raimundus de Montecateno.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis, pro domino fratre Andrea episcopo valentino, cancellario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.