Per nos et nostros damus et concedimus licenciam et potestatem vobis, Bernardus de Juneta, habitatori Onda, quod possitis popullare sarracenos et sarracenas, quotcunque et quoscunque volueritis, in hereditatibus quas habetis in alqueriis de Artesa, de Tales, et de Cavallera, que sunt in termino Onde.
Quos sarracenos et sarracenas habeatis vos et vestri in perpetuum, teneatis et expletetis ad vestras voluntates libere faciendas, salvo tamen uno bisancio solvendo nobis et nostris annis singulis in festo sancti Michaelis, quod in unoquoque casato ipsorum perpetuo retinemus.
Volumus etiam et concedimus, quod omnes illi sarraceni et sarracene maneant sicut et vivant cum omnibus bonis suis, mobilius et immobilius, habitis et habendis, sub fide nostra et guidatico speciali.
Mandantes baiulis, alcaydis, locum nostrum tenentibus, et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod contra hanc cartam non veniant et cetera.
Datum obsidione Alcalani IIº kalendas julii anno Domini Mº CCº Lº octavo.